Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 62

Tomus II


sub annuli nostri clausura transmittimus,
et falsarium monachum, ut culpas suas
districtius doleat, quibus lascivus se ingessit
carceris nostri compedibus mandavimus
detineri.
Cap. XXIII.
Justitiario, ut faciat provideri cuidam in suo
servitio existenti, juxta priorum continentiam
literarum.
Olim ad supplicationem G. qui in nostris
servitiis publicis continuus et obsequiosus
invigilat, Petro de N. predecessori
tuo dedisse recolimus per literas nostras in mandatis,
ut quia B. pater ipsius, naturalis affectionis
dulcedine, quae consuevit inesse patribus,
impudenter abusus, et a generositatis
quodammodo lege degenerans, eum ratione
debita non tradabat ut filium, nec tempore
quo feliciter de regno nostro discessimus, sibi
subventionem aliquam fecerat expensarum:
dictum G. usque ad 50. uncias auri, pro supplicantis
ejusdem sumptibus, autoritate nostra
compelleret transmissurum: ut qui humanis
suasionibus naturae rigidus molliri non poterat,
mandantis imperio stederetur invitus.
Nuper autem, sicut ex ejus assertione comperimus,
quod miramur et merito, super hoc nec
patris affectio profuit, nec mandantis affectus:
sicque nostrae jussionis authoritas incaute contemnitur,
bursa in nostris vacuata servitiis necessario
cogitur indigitur. Eo itaque supplicante

Torna all'inizio