locis, non semel neque bis. Invitabatur enim libenter et frequenter
tam ad prandium quam ad cenam, tum quia legatus pape, tum
quia ad regem Francie missus, tum quia a Tattaris venerat, tum
etiam quia ex Ordine fratrum Minorum erat et sanctissime vite
credebatur ab omnibus. Dicebant enim: Homo de semine Aaron
venit, non decipiet nos, I Macha. VII. Nam, cum fui Cluníaci,
dixerunt michi monachi Cluniacenses: «Utinam semper tales
legati mitterentur a papa, qualis fuit frater Iohannes qui a Tattaris
rediit! Nam alii legati, si possunt, ecclesias expoliant et
quicquid possunt asportare asportant. Frater vero Iohannes, cum
transivit per nos, nichil accipere voluit, nisi pannum pro una
tunica pro socio suo».
De commendatione monasterii Cluniacensis et de commendatione monachorum
Nigrorum.
Et cognosce tu, qui legis, quod monasterium Cluniacense est
nobilissimum monasterium monachorum Nigrorum in Burgundia
Ordinis sancti Benedicti; et sunt ibi plures priores in claustro;
et in predicto loco tanta est multitudo domorum, quod papa cum
cardinalibus et cum tota curia sua posset ibi hospitari et imperator
similiter et eodem tempore cum sua, sine monachorum detrimento,
nec esset necesse propter hoc quod aliquis monachus de
cella sua egrederetur et incomodum aliquod sustineret. Nota
etiam quod Ordo sancti Benedicti, quantum ad monachos Nigros,
longe melius servatur in partibus ultramontanis quam in partibus
Ytalicis. Nota similiter quod in Ordine sancti Benedicti, quantum
ad monachos Nigros, sunt quatuor sollemnia monasteria,
scilicet in Burgundia Cluniacense, in Alemannia Sancti Galli, in
Lombardia in episcopatu Mantuano inter Padum et Larionem
monasterium Sancti Benedicti, in quo comitissa Mathildis in
archa saxea sepulta quiescit. Quartum vero monasterium, quod
caput Ordinis est, in Monte Cassino est situm.
Porro post conventum Senonensem, in quo eram quando
Victoria civitas capta fuit atque destructa et imperator a Parmensibus
|
|