plus de ducentis fuerant, et una cum Rothegherio aliisque 
etiam villanis, qui in ipso castro morabantur, captos 
et ligatos turpiter deduxerunt; ac Mediolanum reversi omnes 
in carcerem eos posuerunt. Imperator itaque hoc audiens, 
quamvis de pace sibi fracta ac de suo castro dirupato suisque 
hominibus captis et in carcerem sine ulla racione ab his, 
qui fidelitatem ei iuraverant, positis valde condoleret, tamen 
nec propter hoc super eos adhuc insurgere nec aliquod 
malum eis inferre curavit. Interea imperator Laude veniens, 
cum castrum Tricii iam captum fore audivit,  Bononie  
reversus est. 
Preterea namque in sequenti pascha pentecostes, quod fuit
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
 
  |