illi viri spirituales, qui zelum pro dei nomine assumunt, qui cum magna mentis  
indignatione populi increpant delicta et quasi ignem zeli super plebem peccatricem  
effundunt iuxta illud, quod Ysaie dicitur: Obceca cor populi huius etc.  
Quinta itaque libri parte ira dei consummata designatur in populo, quia scriptum  
est: Per tres annos veni querens fructum in arbore hac, et non invenio. Succide  
ergo illam. Rogat colonus, et datur ei de indulgentia annus quartus. In quinto  
vero absque retractatione succiditur. Quantum ergo ad deum, tunc succiditur  
genus humanum, cum propter precedentia delicta et impenitens cor dimittit eos  
dominus in adinventionibus suis. 
Quatuor sunt Christi opera: nativitas, passio, resurrectio, ascensio. Dignitate  
vero prescribitur resurrectio. Resurrectio pertinet ad apostolicam fidem,  
passio ad martyrum patientiam, nativitas ad doctorum humilitatem, ascensio ad  
contemplantium spem. Quinto loco advenit ignis divinus super congregatos in  
unum et docuit eos omnem equitatem. Caritas enim plenitudo est mandatorum.  
Quinto ergo loco consummatur perfectio bonorum in igne caritatis dei,  
quinto loco consummatur ignis ire super malitia peccatorum. Accidit autem hoc  
iudicium per singula tempora, quia habet unumquodque tempus proportiones  
suas, sed precipue in hoc quinto tempore, in quo rei huius proprietas est. 
[5.] Sexta pars in messione deputata est seculi, et succisum in quinta parte  
nemus combustioni tunc traditur. Ostenditur enim in ea iudicium bestie,  
principaliter illorum hominum, qui principaliter persequuntur ecclesiam, generaliter  
vero ubicumque sunt propagata Babilonis genimina. Quis faciet istud?  
Bestia cum cornibus suis. Babilon est populus, qui dicitur christianus, sed non  
est, qui contaminat terram domini et polluit sancta. Suscitabit ergo dominus  
contra immunditiam populi gentem terribilem, que designatur in bestia, et veluti  
quidam operarii succident nemora multa ad facienda novalia, et purgabitur sentibus  
ager mundi. Incipient autem electi confortari in domino, sed bestia pugnabit  
adversus illos et cum illa pseudoprophete. Exurget autem dominus in iudicium  
et triumphabit de gentibus illis et erit pax. Edificabitur enim Ierusalem  
nova in angustia temporum. In novissimis autem diebus absolvetur diabolus,  
qui iamdudum alligatus est, et seducet gentes que sunt super quatuor 
  |  
  |