3. Praeterea, secundum Philosophum, in subiecto dicitur esse quod est in aliquo
non sicut pars. Sed humanitas in Christo non est sicut pars, ut dictum est.
Ergo est in eo sicut in subiecto. Sed in subiecto esse est proprium accidentis.
Ergo unitur Verbo accidentaliter.
4. Praeterea, accidens est quod adest et abest praeter subiecti corruptionem.
Sed humana natura hoc modo se habet ad personam Filii Dei. Ergo unitur ei
accidentaliter.
SED CONTRA est Decretalis Alexandri Papae:
«Cum (inquit) Christus sit perfectus Deus et perfectus
homo; qua temeritate audent quidam dicere, quod Christus, secundum quod
homo, non est aliquid?». Sed praedicatum accidentale non praedicat aliquid,
sed aliqualiter se habens. Ergo homo non est praedicatum accidentale.
Praeterea, Aristoteles in 1 Physic., dicit: «Quod vere est», idest substantia,
«fit accidens nulli». Sed humanitas est substantia. Ergo non potest dici
accidens alicui.
Praeterea, si est accidens, oportet quod alicui accidat. Non homini, quia per se
convenit ei humanitas. Ergo accidit Filio Dei; quod est contra Boetium, qui
dicit, quod in Deo non est aliquod accidens.
Solutio
Respondeo dicendum, quod quamvis hoc quod est accidens in se, possit esse
aliquo modo substantia alicui, ut color albedini; tamen quod est in se substantia,
non potest esse accidens alicuius, quamvis coniunctio unius substantiae ad
alteram possit esse accidens, ut sic una substantia alteri accidentaliter advenire
dicatur, sicut vestis homini. Sed hoc non potest esse nisi dupliciter: vel quod
coniungatur ei secundum contactum, sicut vestis homini, vel sicut dolium vino;
aut sicut mobile motori, sicut Angelus coniungitur corpori quod assumit. Et
cum contactus non sit nisi corporum, oportet dicere, quod humana natura non
potest advenire divinae personae nisi sicut mobile motori, ut dicatur Christus
hoc modo assumpsisse naturam humanam, sicut Angelus assumit corpus, ut
oculis mortalium videatur, sicut dicitur in littera; et sic Spiritus Sanctus visus
est in columba.
Haec autem assumptio non vere facit praedicari assumptum de assumente, nec
proprietates assumpti vere transfert in assumentem: non enim Angelus assumens
corpus ad hominis similitudinem, vere est homo, nec vere habet aliquas
proprietates hominis; neque Spiritus Sanctus potest dici minor seipso propter
speciem columbae in qua apparuit, ut dicit Augustinus.
|
|