papae usque ad festum Pentecostes in unoquoque die .XII. den. pap.
dantur domno papae et mille librae cerae per singulos annos; et
in unoquoque mense .I. aquaricia olei et .I. libra olibani, si est
in Urbe vel circa Urbem per unam diaetam.
DE CONSUETUDINE MAIORIS [H]EBDOMADAE.
44. Ex consuetudine, in maiori [h]ebdomada domnus episcopus
Sanctae Rufinae ius, quod consuevit, habet, videlicet arcam et altare,
ex quo pulsatur ad matutinum et usque dum finitur officium, et
ex quo pulsatur ad missam usque ad finem, salva medietate canonicorum
et cantorum, quam habent in altari cum domno episcopo.
Tota nanque medietas oblationis, quae venit in altare, est altaris, idest
domni episcopi. Altera medietas est inter praedictum domnum
episcopum et canonicos ecclesiae et cantores aequaliter. Nam una
pars est domni episcopi; alia canonicorum; alia cantorum, si interfuerint
constitutis officiis: si vero non interfuerint, est canonicorum
servata prius consuetudine ad altare servientium, quae nimirum consuetudo
debet esse de communi omnium partium, et domni episcopi
et aliorum. Die Iovis sancti, ex quo pulsatur ad officium matutinale
et ad missam, usque ad finem officiorum, similiter et in die Veneris
sancti, similiter in Sabbato sancto, ex quo pulsatur ad officium
matutinale, et ex quo pulsatur ad baptismale officium nocte et die
tota habet ius suum, et usque ad finem missae maioris in Pascha.
Canonici basilicae Beati Petri accipiunt .X. libras cerae pro facula
de Sabbato sancto, et .III. denarios de balsamo ad pondus, et .III.
ampullas maiores et .III. minores, et .III. fanones, et oleum pro
c[h]rismate. Item domnus papa .X. libras cerae pro agnis. In sancto
Laurentio de palatio .I. aquaricia olei et .I. libra cerae et dimidium
de olibano per mensem, et in unaquaque [h]ebdomada, quando
domnus papa non est Romae, .II. solidi lucenses ostiariis. In Purificatione
|
|