Salimbene de Adam: Cronica

Pag 311


ita est. Nam finis operis probat quod munda susceptio in operatione
non fuerit'». Ideo bene dicit beatus lohannes in canonica
prima, capitulo IIII: Karissimi, nolite omni spiritui credere,
sed probate spiritus, si ex Deo sint
.
Sequitur in Apostolo: Alii genera linguarum (supple: «dantur»),
per Spiritum scilicet. Ideo dicitur, Act. II: Et repleti sunt
omnes Spiritu Sancto et ceperunt loqui variis linguis, prout Spiritus
Sanctus dabat eloqui illis
. Idem habetur Act. X: Adhuc loquente
Petro verba hec, cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui
audiebant verbum. Et obstupuerunt ex circumcisione fideles qui
venerant cum Petro, quia et in nationes gratia Spiritus Sancti
effusa est. Audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes
Deum
. Idem habetur Act. XIX: Et cum imposuisset illis manus
Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis et
prophetabant
, quia quidam eorum predicebant futura. Hanc
gratiam dicit Paulus se habuisse, I ad Cor. XIIII: Gratias ago
Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor
. Et hoc erat speciale
signum presentie Spiritus Sancti in Ecclesia primitiva.
Quod interpretatio <sermonum> potest sumi duobus modis.
Sequitur in Apostolo: Alii interpretatio sermonum. Notandum
quod interpretatio sermonum potest sumi duobus modis. Uno
modo, ut dicantur interpretes translatores qui transferunt libros
de una lingua in aliam; de quibus sufficienter posui sub Adriano
imperatore, pro eo quod Aquila primus interpres sub eo, hoc est
eo imperante, transtulit. De quibus require in illa cronica que sic
inchoat: «Octavianus Cesar Augustus» et cet., quam feci in
conventu Ferariensi, eo anno quo Lodovicus rex Francie a Saracenis
in ultramarinis partibus captus fuit, scilicet anno Domini
MCCL. Cuius cronice stilum colligens ex diversis scriptis usque
ad Longobardorum perduxi hystoriam. Postmodum calamum
temperavi cessavique scribere quantum ad cronicam illam, quia
ita eram pauper, quod defectum cartarum sive pergameni habebam.
Et agitur nunc annus millesimus CCLXXXIIII. Non autem

Torna all'inizio