Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 43


cum nec orandi veniam indulgeretur spatium, nec in extremo
tamen vite discrimine fatigatum defecit ingenium. Nam in alteram
partem defluens, et sublati ensis ictum evasit, et ferientis
violentiam in irritum transportavit. At eiusdem fortius redeuntis
impetum evitare non potuit, acceptoque letali vulnere, ad terram
corruit moribundus. Hii vero qui sequebantur eum, subito disparentes,
qua quisque potuit aufugerunt. Matheus notarius vix
inter noctis tenebras, graviter vulneratus, evasit. Matheus ergo
Bonellus eiusque comites, ita re gesta, timentes Panormi diutius
immorari, cum incertum haberent quo id factum animo rex erat
accepturus, ipsa nocte Cacabum, quoddam eius oppidum, devenerunt.
Tota vero civitas que prius ambiguis erat suspensa rumoribus,
proditoris morte cognita, sic exilarata est ut tunc primum in
Maionem plebis odium appareret. Nam alii cadaver in media via
proiectum, pedibus conculcabant; alii barbe pilos protervius evellentes,
eius faciem conspuebant. Nec vero deerant qui Maionem
putarent adhuc vivere, tantique virum ingenii nunquam adeo consilii
fuisse inopem, ut sic interfici potuisset; eum autem qui iacebat
exanimis, aliquem fuisse ex militibus suis afferrent. Eadem nocte
rex, insolitum e palatio vulgi tumultum audiens, mirabatur quid
in urbe turbinis accidisset, vidensque Odonem magistrum stabuli,
qui ob id ipsum nunciandum ad palatium accedebat, rem ab eo
totam edidicit, indignatusque est plurimum tam audacter id, iniussu
suo, quempiam presumpsisse. Nam, etsi contra regiam maiestatem
admiratum [aliquid m]achinari const[aret], ad [se tamen]
primo referri debuisse, sibique reservari vindictam. At regina
mortem Maionis multo molestius nec adeo patienter audivit, et
in Matheum Bonellum eiusque socios maiori quidem impetu indignationis
exarsit. Interim ergo, ex mandato regio, delecti sunt
qui civitatem tota nocte pervigiles circuirent, ne forte ex ea occasione

1



5




10




15




20




25




30
Torna all'inizio