Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 91


non potest; omnis etiam habet motum sive in melius ut ad optimum
causale id est ad finem alterum perveniat, ut mediante suavitate Dei
et ducente sit optima, sive in peius ut mediante et ducente proprio arbitrio
sit pessima. Qui motus, in eo quod motus est et in eo quod ordinatus
est, in Deo est. Et hoc de rationali et intellectuali causativo verum est.
Reliqua vero creatura sive vegetetur sive sit tantum, cum sit bona, in
Deo etiam movetur, quia motum sue nature, id est animalitatis vegetationis
et essentie, ut nec citra nec ultra quem ei est inditum parcus vel
prodigus vagetur, ab eo adipiscitur. Ergo sapientia Dei, ut dictum est,
attingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia in suis motibus
suaviter, ita cum omnia moveat, ipsa non moveatur. Hoc est etiam
quod idem Salomon ait, quod omnia creaverit Deus sub «pondere»
bonitatis ut numquam esse bona non valeant, et «in numero» motus
ut omnia sive sursum sive deorsum numeratum motum habeant, nec
amplius possint quam numeratum est moveri, et «mensura» optimitatis,
ut non ante mensurentur quam ad causale optimum pervenerint
numerata, unde «Dinumerabo eos». Huic etiam illud suffragatur, quod
<de> ipsa divinitate dicit Iohannes: «Et cum dilexisset suos, qui erant
in mundo, in finem dilexit eos». Suos qui erant in mundo dilexit, quoniam
eos, ut in primo fine fortiter boni essent, non odivit. Quos etiam
de fine boni in optimi usque finem dilexit, quia quos bonos fecit per
naturam in fine boni, deduxit per numerum movendi ad causale optimum,
ut essent optimi in finem optimum. Hec pro optimo causali pio
intellectori dicta sufficiant.
Igitur postquam ostendit quod theosophi laudant divinitatem non
solum multivocam sed etiam ut optimum, causalem, nunc pandit quod
laudant eam ut bonum ex omnibus causativis. Bonum idem predicat de
divinitate quod optimum. Idem namque significat album quod albissimum
etsi diversum. Denique nulla significatio positivi est non significatio
superlativi. In Deo autem quia gradus non est, nil ibi per augmentum
sed tantum per substantiam predicatur. Substantive igitur est
bonum, et per se et secundum substantiam est optimum. Nec in optimo
est magis bonum, nec in bono est minus optimo. Et quia causale est
omnibus causativis ut sint bona, id est ut vivant in bonitate nature,
idcirco ex causativis laudanda est divinitas ut bonum.

Torna all'inizio