Salimbene de Adam: Cronica

Pag 509


Verba sunt ista cuiusdam Sibille, ut dicunt. Sed non
inveni ea nec in Erithrea nec in Tyburtina. Scripturas aliarum
non vidi. Decem enim fuerunt Sibille. Quam verum sit hoc
vaticinium, satis patet tam ex parte Ecclesie quam ex parte
imperii.
De successoribus Friderici et de successoribus imperii ex parte Ecclesie.
Nam, ex parte imperii, successit Conradus filius Friderici,
legitimus filius ex uxore que filia fuit regis Iohannis. Hic nunquam
habuit imperium nec multum potuit prosperari. Huic
successit Manfredus frater ipsius et filius Friderici ex alia uxore,
que marchionis Lancee neptis fuit, et eam in obitu desponsavit
et accepit uxorem. Hic nunquam habuit imperium, sed appellatus
est princeps ab his qui patrem dilexerant, et multis annis habuit
dominium in Calabria et Sicilia et Apulia post mortem patris et
fratris. Huic voluit succedere Conradinus, filius Conradi filii Friderici
condam imperatoris, sed a Karulo, fratre regis Francie,
fuerunt interfecti tam Manfredus quam Conradinus. Porro,
ex parte Ecclesie, isti in imperio successerunt de voluntate pape
et cardinalium et prelatorum et electorum, scilicet langravius
de Turingia, Guilielmus de Olandia et Rodulfus de Alemannia.
Nec aliquis istorum potuit prosperari, ut ad plenam dignitatem
imperii perveniret. Quocirca predictum vaticinium verum esse
videtur.
De superstitionibus Friderici, que fuerunt VII.
Nunc de superstitionibus Friderici aliquid est dicendum.
Prima eius superstitio fuit quia cuidam notario fecit policem
amputari, pro eo quod scripserat nomen suum aliter quam volebat.
Volebat enim quod in prima sillaba nominis sui poneret «i»,
hoc modo: «Fridericus», et ipse scripserat per «e», ponendo secundam
vocalem hoc modo: «Fredericus».

Torna all'inizio