se dederunt. quod autem pro re publica defendenda liceat patri
contra fines et filio contra patrem arma levare dicit Tullius
in libro De Officijs, ubi querit si pater conatur patriam scindere
vel hostibus tradere, utrum filius debeat silere. et respondit
Tulius quod filius primo debet patrem rogare
quod desistat, et si non valent preces, debet addere minas, quod
scilicet ipsum principi accusabit; et si nec per preces nec per minas
pater vult desistere, debet filius se patri opponere et pro defensione
patrie debet contra patrem arma levare. iste tamen çelus,
quod cives rem publicam debent çelare, debet esse
discretus ut scilicet pro re publica nunquam faciant aliqua iniusta
vel inhonesta, quantumcumque videantur esse utilia. olim
quidem inter sapientes et phylosophos questio magna fuit,
utrum scilicet utile debeat preponi honesto vel honestum utili, et
diffinierunt quod semper honestum est omni utili preponendum
et super hoc .IIIIor. adducebant exempla. primum narrat
Ambrosius in libro De Officijs dicens quod cum Macedones
contra Athenienses classem maximam navium direxissent,
|
|