Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 686


omne quod caret aliquo bono defectum habet: non enim est defectus in lapide
quod non videt. Unde patet quod ratio procedit ex aequivocatione huius nominis
«defectus».
Ad secundum dicendum, quod culpa et poena non sunt differentiae mali absolute
sumpti, sed mali secundum quod est in habentibus electionem, ut dictum est.
Ad tertium dicendum, quod nocere dicitur dupliciter; scilicet effective, et formaliter.
Formaliter autem nocere dicitur ipsum nocumentum, sive ipsa ademptio
boni vel privatio, sicut albedo facit album: et sic omne quod nocet, poena
est in his quae nata sunt poenam subire. Si autem sumatur effective, sic dicitur
nocere id quod causat privationem alicuius perfectionis in re; et hoc modo
culpa nocet, quia per actum deordinatum aufertur aliqua perfectio, scilicet gratia;
et tamen ipsa privatio gratiae poena est; et hoc est quod Magister dicit,
quod culpa est corruptio boni active: quia scilicet malum culpae consistit in
defectu actus, secundum quod deficit a debito fine et debitis circumstantiis: et
iste actus deficiens agit vel efficit in anima privationem gratiae; et ipsa privatio
gratiae passive accepta, poena est.
Ad quartum dicendum, quod omnis poena quaedam corruptio est ab aliquo
agente inducta: et quamvis culpa sit quid activum corruptionis, non tamen
omne activum corruptionis culpa est; et ideo non oportet quod omnis qui poenam
infert culpam incurrat.
Ad quintum dicendum, quod passio potest sumi dupliciter; vel quantum ad
naturam rei prout logicus et naturalis passionem considerat; et hoc modo non
oportet omnem poenam passionem esse; sed quamdam poenam, scilicet poenam
sensus: vel quantum ad modum significandi, pro ut grammaticus considerat;
et sic illud passive dicitur quod a verbo passivo derivatur; unde privatio
qua aliquis privatur aliquo dicitur privatio passiva; et privatio qua aliquis privat,
dicitur privatio activa; et hoc modo sumendo passionem, omnis poena est
corruptio vel privatio passiva.
Ad sextum dicendum, quod non dicitur culpa corruptio activa quia in actu consistat,
sed magis quia corruptionem agit; et ideo obiectio non procedit; contingit
enim per id quod non est actus effici vel induci privationem passive dictam.
Utrum tamen in omni culpa operatio requiratur, postea dicetur.

Torna all'inizio