Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 11


exercitus consona concinnunt uoce, dicentes: Gloria in excelsis deo
et in terra pax hominibus bonae uoluntatis.
Et quoniam certum est
in uniuerso domini monte, quae est ecclesia dei uiui, non posse
horum pestilentiae flabra nocere, cauendum summopere est ne
forte per campestria euagantes inueniantur ab eis qui offucentur.
Vnde necessario existimo ad montana omnes reducere, ne inter
profunda uallium aberrantes praerupta, mali aliquid patiantur
insuspecto subito irruente latrone.
I 5 (I 5) His ita digestis opere pretium duximus de genere
transeundo ad speciem ac de generalis consortii communione ad
proprii remeare iuris priuilegium. Adgrediamur ergo, diuinis per
omnia suffulti praesidiis, hunc pudoris inscio uirum, qui palestri
iamdudum deuictus succubuisse certamini gerendarum rerum qualitas
efficaciter certis adprobat documentis. Nunc autem temerario
ausu, nescitur cuius instinctu, rediuiua reparare nititur bella, oblitus
praeterea foederis iurisiurandi quod cum deo pepigerat, candidis
milium angelorum undique circumfusis cateruis. Sed neque
humanae utpute militiae huic expectaculo defuit multitudo, praesertim
cum in conspectu uenerandi principis uentilaretur huiuscemodi
controuersia quaestionis. Nam tactis sacrosanctis euangeliis,
iureiurando protestatus est,quemadmodum tunc temporis, sincerissimae
fidei exigente censura, subpraessa silentio obscurae obmutuit
garrulitas disceptationis, nullius umquam deinceps nullo quolibet
titulo quiddam refragatiuo molimine reuoluere quaestionis, s
ed in ea cui consenserat fidei regula spopondit se perpetua inmutabilitate
mansurum. In hoc quippe gymnasiae disputationis conflictu
contigit etiam humillimae nostrae paruitatis personaliter praesentiam
adfuisse. Pro dolor, heu, quam terribile sonat quod dicitur.
Foedus cum deo percussum, quod inpune irritum non transcucurrit,
humanae praesumptionis audacia usurpatiua conquiritur fraude
resolutum. Sed haec diuini sunt arbitrii reseruanda iudicio.
I 6 (I 6) Rupto igitur huius tam reuerendae rateque stipulationis
pacto, ad campum certaminis domini obsistente uirtute inprobus
redire bellator festinat. Miror qua fronte. Nam si de castris dominicis
militiae stipendium adsecutus quasi probatus athleta exercitabatur
ad arma, regiis utique notatus insignibus non debuit proeliantibus
aduersus se terga praebere, ut nec fugae potitus latibulo

Torna all'inizio