Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 1034


Ad secundum dicendum, quod comparando bonum et malum ad effectus eius
proportionabiliter respondentes, bonum potentius est quam malum: quia bonum
agit virtute sua, malum autem non nisi per virtutem boni. Sed tamen homo potest
facilius in actum malum quam in actum perfecte bonum: quia plura requiruntur
ad bonum quam ad malum, quod ex uno singulari defectu contingit. Et ideo
purus homo potuit in actum malum qui erat proportionatus ad corrumpendum
totam humanam naturam; non autem potuit in actum bonum ita perfecte
quod esset proportionatus ad reparationem.
Ad tertium dicendum, quod esset crudelitas in domino exigere plus quam possit,
nisi cum hoc etiam servo detur unde solvere possit quod exigitur; unde in hoc
maxime eius misericordia commendatur quod ab homine perfectam satisfactionem
exigit, ut perfecte reparetur: et quia hoc per se non poterat, ei Filium
suum, qui posset, dedit.
Ad quartum dicendum, quod quamvis natura non sit corrupta, nec reparatione
indigens, nisi secundum quod est in persona; tamen aliqua corruptio debetur
naturae, non secundum quod est determinata in hac persona, sed secundum hoc
quod est in omnibus illis qui per vitiatam originem ab Adam humanam naturam
acceperunt; unde pro ista communi corruptione non potest unus solus satisfacere,
nec etiam simul omnes: quia natura excedit etiam illos omnes qui naturam
humanam habent, cum ad plures se extendere possit.
Ad quintum dicendum, quod Angelus quamvis sit homine superior quantum ad
naturam, non tamen quantum ad gloriam, in qua aequales Angelis erimus: et
ideo Angelus ad gloriam non potest humanam naturam reparare: et etiam, cum
sit creatura, quidquid potest, Deo debet.
ARTICULUS 3
Utrum debuerit fieri satisfactio per passionem Christi
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod satisfactio non debuit fieri per passionem Christi. Minus enim
peccatum non expiatur per maius, sed magis aggravatur. Sed maius fuit peccatum
occidentium Christum quam comestio pomi vetiti, qua natura humana corrupta
est. Ergo corruptio humanae naturae non potest expiari per passionem
Christi.
2. Praeterea, nihil corporale est aequivalens rei spirituali. Sed vita Christi,
quam per passionem Christus dedit, fuit vita corporalis. Ergo non fuit sufficiens
ad recompensandum vitam spiritualem, quae per peccatum amissa erat.

Torna all'inizio