Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 258


AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod quidam dicunt quod etiam appetitus rationis
dividitur per irascibilem et concupiscibilem: et secundum hoc propositio habet
falsitatem. Sed quia omnes auctores distinguentes irascibilem a concupiscibili,
sive sancti, sive philosophi, ponunt irascibilem et concupiscibilem in appetitu
sensitivo; ideo dicendum, quod subiectum spei, prout dicitur virtus theologica,
non est vis irascibilis, sed voluntas, inquantum actus eius spes dici potest: nisi
forte ipsam voluntatem, inquantum habet actus similes actibus irascibilis, dicamus
irascibilem; sed tunc irascibilis et concupiscibilis non erunt diversae
potentiae, sed nominabunt eamdem potentiam, scilicet voluntatem, secundum
diversos actus.
Ad secundum dicendum, quod, sicut supra, praec. Quaest., art. 3 et 4 ad 5, dictum
est, extendi in aliquod arduum, est dupliciter: quia vel est bonum in quod
extenditur ut acquiratur; et sic extendi est spei: vel in aliquod arduum, ut repellatur;
et hoc est audaciae. Et similiter resilire ab aliquo arduo est dupliciter:
quia vel est bonum quod propter difficultatem dimittitur; et sic est desperatio:
vel est malum quod propter difficultatem fugitur; et sic est timor. Et sic patet
quod spes non inter audaciam et timiditatem est, sed inter praesumptionem et
desperationem. Fortitudo autem quae habet pericula pro obiecto, est inter timiditatem
et audaciam. Et ideo spes et fortitudo non est idem. Nec fortitudo potest
esse virtus theologica: quia Deus, qui est obiectum virtutis theologicae, non
habet rationem periculi quamvis habeat rationem ardui.
Sed quia ex fine diriguntur ea quae sunt ad finem, ideo virtutes theologicae,
quae habent finem ultimum pro obiecto, non solum operantur circa ipsum
secundum se, sed ut est directivum aliorum quae sunt ad finem; et ideo sunt
quodammodo principia aliarum virtutum. Sicut fides non solum cognoscit
verum primum, sed etiam alia quae ex veritate prima manifestantur ordinantia
in ipsam; unde et in articulis fidei multa continentur quae ad creaturas pertinent.
Similiter et caritas non solum facit diligere Deum, sed etiam proximum
propter Deum. Similiter et spes non facit tendere in ipsum Deum ut quoddam
arduum consequendum, sed etiam ut ex ipso est auxilium in omnibus aliis
arduis, vel bonis acquirendis, vel malis vincendis. Unde qui habet spem, sperat
Deum consequi, speratque per ipsum omnia necessaria, quantumcumque sint
difficilia, obtinere: sperat omnia nociva, quantumcumque sint difficilia, repellere.
Et secundum hoc spes est in homine principium omnium operationum quae
ad bonum arduum ordinantur, sicut caritas omnium quae in bonum tendunt, et
sicut fides omnium quae ad cognitionem pertinent. Unde fides est in gratuitis,
sicut intellectus principiorum in naturalibus et acquisitis; unde secundum hoc
dicitur: «In spe erit fortitudo vestra»; non quasi spes sit ipsa fortitudo,
sed quia est principium ipsius fortitudinis.

Torna all'inizio