Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 964


per poenam in eo in quo est, ut patet in damnatis, et in fure qui suspenditur; sed
poena recompensat defectum in statu universi, vel etiam reipublicae, propter
ordinem iustitiae qui in poena apparet. Non autem defectus quilibet ad poenam
obligat (sunt enim defectus quidam involuntarii magis misericordiam quam
iram provocantes), sed illi solum defectus qui ex actibus voluntatis relinquuntur
poenam merentur in eo qui voluntarie in defectum inducitur: unde cum transeunte
actu remaneat defectus, oportet quod etiam reatus remaneat post actum.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod causa proxima reatus est ipse defectus per
actum peccati inductus; actus vero est sicut causa remota: unde non oportet
quod transeunte actu reatus transeat.
Ad secundum dicendum, quod non solum quia verum est dicere aliquem actum
peccati quandoque egisse, ad poenam obligatur (quia sic quandocumque verum
esset dicere eum hoc fecisse, esset poenae obnoxius): sed quia defectus manet
in ipso adhuc propter actum quem prius fecit.
Ad tertium dicendum, quod reatus non fundatur, per se loquendo, super dispositionem
vel habitum, sed per accidens, secundum quod talis dispositio vel habitus
cuidam defectui coniungitur.
Ad quartum dicendum, quod privatio gratiae non habet rationem maculae nisi
secundum quod ex actu praecedenti inducitur: et ideo secundum diversitatem
actuum sunt etiam diversae maculae: quamvis enim quolibet actu peccati mortalis
quaelibet virtus privetur, non tamen eodem modo; sed actu luxuriae castitas
per se privatur, et aliae virtutes ex consequenti, secundum quod sunt castitati
annexae; per furtum autem actus iustitiae per se, et aliarum virtutum ex
consequenti; et sic de aliis: ideo non oportet quod omnium peccatorum sit una
macula vel unus reatus.
Ad quintum dicendum, quod in peccante sunt duo defectus: unus qui est in ipso
actu peccati, secundum quod aliquis limites legis divinae et rationis rectae
transgreditur: alius est in ipso peccante, idest privatio virtutis ex priori defectu
actus inducta. Quamvis autem cum aliquis gratiam recuperat, secundus defectus
tollatur, non tamen ex toto primus sublatus est: quia oportet ut quantum
voluntati suae obedivit praeter legem Dei, tantum etiam in contrarium recompenset,
ut sic iustitiae servetur aequalitas: et ideo post gratiam recuperatam
iniungitur satisfactio, et est adhuc homo reus temporalis poenae.

Torna all'inizio