Unde patet quod haec opinio non potest dicere, quod Filius Dei vere sit homo,
vel vere sit passus: et ideo cum neget veritatem articulorum, condemnata est
quasi haeretica. Tamen etiam quantum ad hanc positionem procedit ab eodem
fonte cum prima, scilicet ex hoc quod humana natura non assumeretur ad esse
divinae personae. Unde prima opinio ponebat, quod assumptum habebat esse
per se, in quo subsistebat; haec autem tertia opinio ponit, quod non subsistit
assumptum, neque persona in eo, sed est esse accidentale superadditum.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod humana natura in Christo habet aliquam
similitudinem cum accidente, et praecipue cum habitu, quantum ad tria. Primo,
quia advenit personae divinae post esse completum, sicut habitus, et omnia alia
accidentia. Secundo, quia est in se substantia, et advenit alteri, sicut vestis
homini. Tertio, quia melioratur ex unione ad Verbum, et non mutat Verbum;
sicut vestis formatur secundum formam vestientis, et non mutat vestientem.
Unde antiqui dixerunt, quod vergit in accidens; et quidam propter hoc addiderunt,
quod degenerat in accidens: quod tamen non ita proprie dicitur; quia
natura humana in Christo non degenerat, immo magis nobilitatur.
Ad secundum dicendum, quod quamvis adveniat post esse completum, non
tamen est accidentaliter adveniens: quia trahitur ad unionem in illo esse, sicut
corpus adveniet animae in resurrectione.
Ad tertium dicendum, quod quamvis non proprie possit dici pars, tamen aliquid
habet de ratione partis; quod non habet accidens, ut patet ex dictis.
Ad quartum dicendum sicut ad secundum.
EXPOSITIO TEXTUS
Quaeritur, an his locutionibus, Deus factus est homo etc... dicatur Deus factus
«esse aliquid». Hic ponit tres quaestiones. Prima est, utrum homo aliquid praedicet
de Christo. Et secundum primam et secundam opinionem praedicat aliquid,
quia de eo praedicatur in quid, quia est unio substantialis; secundum vero
tertiam opinionem non praedicat aliquid, sed aliquo modo se habens.
Secundam quaestionem ponit ibi: «Et an ita conveniat dici»: Utrum homo factus
sit Deus, sicut Deus factus est homo: quod prima opinio concedit; secunda
et tertia non, proprie loquendo, ut in sequenti dist. patebit.
Tertia quaestio est: Si per huiusmodi locutiones non dicitur Deus factus aliquid,
quis erit in his intellectus? et hanc ponit ibi: «Et si ex his locutionibus non dicitur
Deus factus esse aliquid, vel esse aliquid, quae sit intelligentia harum locutionum,
et similium».
|
|