Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 224

Tomus I


Omnis qui se ultra staturam suam erigit,
superbo spiritu ad alta attendit, sui ruinam
attinget. Fatuum namque et stultum esse
cognoscitur, aliquem contra maiorem, cui
par esse non potest, contendere et debilem
inermem assurgere contra fortem. Nam sua
temeritas tristem sibi parit eventum, et semper
ejus vota successibus carent. Quare tibi
praecipiendo mandamus ut confestim lectis apicibus
nostris, de regno nostro Siciliae, cum
tua gente sic imperiosa discedas, et nunquam
reversurus ab eo totaliter te absentes.
Alioqui nostra victricia contra te et gentem
tuam (Deo dante ) cujus res agitur tam per
mare quam per terram sic magnifice, sic potenter
arma dirigent, quod de te et gente tua,
et de proditoribus regni nostri Siciliae exterminium
faciemus, quodve erit illis, qui ad vasa
non poterunt habere recursum et qui se non
poterint a potentia nostri mirifici exercitus absentare.
Datum Misenae 15. Calend.
Cap. XXXIX.
Responsio domini Petri Regis Arragonum supra
praemissis.
E tua magna arrogantia superba emanavit
epistola, quae in singulis suis partibus
terribilis coruscationis visa est ignes
evomere, fulguris sagittas emittere, et
atroces minas sermonibus eructare. Cujus quidem
epistolae intellecto et considerato tenore,
de nullius staterae justitiae, ejus manabant loquelae,
sed omni humilitate vacuae, procellosas

Torna all'inizio