Leo episcopus servus servorum Dei, Berardo abbati Sanctę Marię de Farfa 
salutem et apostolicam benedictionem. Petitiones tuas iustas adimplere non denegamus, 
non solum de cęlestibus sed etiam de [terrenis rebus… si vero hoc 
agere nulla ratione ...] cum licentia nostra acquirere episcopum qui tibi tuam 
consecret ecclesiam undecumque volueris. cave tamen ne sit symoniacus. 
Quidam Iohannes nobilis vir et Iohannes filius eius et Bona 
et Theodora concesserunt in hoc monasterio res suas in pertinentia 
Sanctę Reparatę, idest casalem de Parrucia cum suo tenere, 
et casalem de Lulansardi, et casalem de Marchisano, et 
casalem Adelberti Caput Pazi, omnes in integrum, in montibus; 
exceptaverunt in planitiis terras ad flumen. quidam Petrus 
de Amizo de Salisano fecit cartam venditionis domno Berardo 
abbati in perpetuum  de omnibus rebus quas per cartam habebat: 
a primo latere tenent filii Andreę, a secundo latere tenent filii 
Tedemarii, a duobus partibus tenent filii Iohannis Bovis. 
Erat tunc temporis magnę constantię et excellentię fidei sincerę 
vir Argiros grecus, magister vestis et dux Italię, qui audiens 
huius congregationis sanctam religionem et domni Berardi huius 
sacri cęnobii venerabilis abbatis laudabilem famam et magnificam 
bonitatem, gavisus est valde misitque suas litteras in quibus huius 
congregationis sanctę munus orationis adipisci eorumque almę 
societati humillimis postulationibus petiit sociari, ita inquiens: 
En ego Argiro Dei providentia magister vestis et dux Italię, Calabrię, 
Sicilię, Paflagonię, qui et Melis, commendo me et associor sancto monasterio 
beatissimę Dei genitricis Marię cognomento Farfę, et tibi domno abbati Berardo
  |  
  |