persona submissa ab eis, et omnem litem et quęrimonium refutaverunt 
quomodocumque contra eum insurgere possent. 
In Cliviano et per eius vocabula Faroaldus dux dedit in hoc 
monasterio terras cultas modiorum milium quingentorum arabiles 
cum manentibus .XII., usque Frontinum et usque Maclam Felcosam 
et usque criptam Machelmi tertiam partem ex omnibus 
rebus cum ecclesia Sancti Sabini et ecclesia Sancti Sebastiani et 
ecclesia Sanctę Anatholię de Turano. abbas autem qui erat 
illis temporibus fecit concambium cum Soldone et dedit illi Sanctam 
Anatholiam in Sancta Maria de Loriano. alia omnia remanserunt 
ad opus Sanctę Marię. ibi est ędificatum Corvarium. 
Defuncto autem pręfato domno B[erardo], orta est inter nos 
dissensio de abbate eligendo, nitentibus permaxime qui nos videbantur 
regere ut Regizonem Sabinensem episcopum eligerent. 
quibus, quamvis minima, saniori tamen confratrum resistente 
parte, ab hac quieverunt intentione. continuoque quasi pręcipiti 
subitaneoque assensu omnium, contra sanctorum canonum sanctiones, 
adhuc instante nocte et necdum humato prędicto migrato 
pastore, domnum Rainaldum elegimus. qui licet plenius monasticis 
imbutus foret religionibus, tamen moderaminum tam 
magni regiminis inscius, et mundialium negotiorum improvidus 
atque in nullo pene videbatur satis sagacissimus. cuius indiscrete 
factam ideo dicimus electionem, quod eam contra sanctos 
canones vidimus fuisse et contra patrum institutiones. denique 
Bonifatius papa tertius, residentibus episcopis septuaginta duobus 
et pręsbyteris viginti tribus, diaconibus etiam et omni clero Romano,
  |  
  |