Salimbene de Adam: Cronica

Pag 530


Nam «necesse est» ibi «divinum adesse auxilium, ubi cessat
humanum». Patuit hoc in Susanna, que, cum duceretur ad mortem,
divino adiutorio contra spem omnium liberata evasit. Idem
in adultera, que erat lapidanda. Patuit etiam hoc ipsum in Ysaia,
cui, cum serra lignea secaretur et vehementer sitiret et carnifices
nollent ei aquam dare bibere quam petierat, dedit aquam
Dominus de sublimi, que influit in os eius.
Sed veniamus ad rem et hystoriam prosequamur. Pervenerunt
illa die ad lacunas maris Venetici tarda iam hora, et ecce
subito viderunt piscatorem solum in navicula sua, quem vocaverunt,
ut veniret ad se. Ille, vero, credens que videbat esse illusiones
demonum seu fantasmata aut certe monstra marina, horribiliter
timuit. Sed inspiratus a Deo et propter earum instantiam
venit ad eas. Cui cum totam hystoriam suam et omnia infortunia
sua retulissent, dixit eis: «Compatior vobis multum nec derelinquam
vos, quousque Deus bene faciat vobis. Sed quia navicula
adeo parva est, quod non patitur nisi unam, portabo vos singulariter,
quousque omnes transferam et ponam vos in saldivo, ubi
terra solida est, ne, si hac nocte hic essetis, devorarent vos lupi.
Cras autem, antequam dilucesscat, acquiram navem maiorem et
portabo vos et ponam in ecclesia Sancti Marchi, ubi spero quod
bene faciet vobis Deus». Quid plura? Igitur, postquam omnes
transtulit preter unam, illam ultimam ad domum suam piscatoriam
duxit et optime pavit et benigne, curialiter et humane et
caritative et honeste tractavit. Altera vero die quod promiserat
sollicite adimplevit. Cum autem duxisset eas ad ecclesiam Sancti
Marci, accessit ad cardinalem Romane curie dominum Octavianum,
legatum in Lombardia, qui illis diebus Venetiis erat, et
retulit ei totam historiam dominarum istarum et omnia infortunia
que acciderant eis, et ubinam essent aperuit. Audiens hec
cardinalis sine mora venit ad eas et dedit eis comedere. Et misit
per totam civitatem dicendo quod celeriter atque festine et sine
aliqua mora omnes venirent ad ipsum ad ecclesiam Sancti Marci,

Torna all'inizio