audisset, convocata in unum civitatis multitudine, ait: << Volo vos, dilectissimi,
scire quod christianus pro nulla causa gladium debeat ferre, nisi pro fidei
defensione. Si ita est, immo quia ita est, vos qui christiani estis et arma
fertis, cogitate quid nunc vos oporteat facere. Ecce enim duo clerici,
quamdiu in perfidia persistentes opera diabolica sunt secuti, honorifice ab
eo qui pontifex Mediolanensis dicitur sunt habiti, cum vero eandem perfidiam
diabolicamque nequitiam decreverunt contemnere et Christum sequi,
tunc sunt capti, tunc in diro carcere trusi >> . Haec cum cives christiani
audissent, obstupefacti tantam perfidiam, cum magno clamore coeperunt
damnare, ad arma cucurrerunt et ad vindicandum tantum scelus contra
Widonem exire cooperunt. Christi vero famulus, timens ne ad fidei detrimentum
pro absentia Herlembaldi populus praemio aut timore corrumperetur,
eos praecessit in manu portans vexillum sanctae crucis. Wido autem,
spe nimiae multitudinis equitum, pugnaturus occurrit in ruribus Modicensibus,
milibus fere decem ab urbe distantibus. Vociferantibus itaque partibus
utrisque, infidelem aciem protinus tantus invasit timor, quatenus ei
nulla quidem remaneret spes fugiendi vel bellandi. Sed dantes statim obsides,
clericos spoponderunt captos quantocius se reddituros. Et sic in eodem
die reversi sunt gaudentes Deumque laudantes. Tertia enim die post
haec ad ecclesiam viri Dei vox insonuit dicens: << En iam veniunt rudes
martyres Christi >> , clerici scilicet qui fuerant capti. Quibus Christi famulus
cum multis fidelibus illico occurrit obvius eosque deosculans cum magno
gaudio suscepit et excelsa voce Te Deum laudamus cum fratribus cantare
coepit illosque sic in ecclesiam introduxit. Quos tunc
|
|