ARTICULUS 3
Utrum mulier gravius peccaverit quam vir
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod mulier gravius quam vir non peccaverit. Uterque enim elationis
vitio peccavit. Sed elatio illa non fuit nisi in hoc quod Dei similitudinem
perverse appetierunt. Ergo videtur quod uterque idem appetiit, et aequaliter
peccaverunt.
2. Praeterea, infirmitas peccatum excusat. Sed mulier infirmior fuit viro, propter
quod diabolus, ut dictum est supra, eam primo aggressus est. Ergo videtur
quod ipsa minus peccaverit.
3. Praeterea, propter hoc peccatum daemonis gravius iudicatur quam peccatum
hominis, quod eminentiorem cognitionem de Deo habebat. Sed vir magis erat
praeditus spirituali mente quam mulier, ut in littera dicitur. Ergo videtur quod
ipse gravius peccaverit.
4. Praeterea, regimen mulieris ad virum pertinebat; unde et supra dictum est,
quod per virum ad mulierem praeceptum delatum est. Ergo videtur quod etiam
peccatum mulieris viro imputandum sit, et magis aggravandum.
5. Praeterea, peccare ex consideratione misericordiae divinae, videtur esse
peccatum praesumptionis, quae est species peccati in Spiritum Sanctum, quod
est gravissimum. Cum ergo vir peccaverit cogitans de Dei misericordia, ut in
littera dicitur, videtur quod ipse gravius peccaverit quam mulier.
SED CONTRA, peccatum a diabolo pervenit in mulierem, et a muliere in virum.
Sed diabolus gravius peccavit quam mulier. Ergo et mulier gravius quam vir.
Praeterea, ad idem sunt ea quae in littera adducuntur.
Solutio
Respondeo dicendum, quod, sicut supra dictum est, non est inconveniens quod
duorum peccatorum unum sit altero gravius, diversis circumstantiis consideratis;
illud tamen simpliciter gravius dicendum est quod in pluribus sive potioribus
praeponderat: illud autem potissimum in quolibet peccato est quod ad peccatum
movet, ut prius dictum est, et ideo secundum hoc maxime gravitas peccati
attendenda est: et secundum hoc patet quod peccatum mulieris gravius est;
mulier enim ex sola elatione mentis ad peccandum mota fuit, vir autem non ex
sola elatione, sed simul cum hoc ex quadam amicabili benignitate ad uxorem,
quod aliquo modo peccatum eius mitigat. Item elatio quae movit mulierem,
maior fuit quam elatio quae movit virum. In muliere enim talis fuit elationis
|
|