25. Magnitvdo differentia
1. – Amice – dixit amatus –, scisne quid est magnitudo differentiae
et concordantiae in amare?
2. Quaesitum fuit a differentia amici et amati, utrum esset
tanta, quod ipsa sit sine aliqua contrarietate.
3. Quaesitum fuit a principio, quid erat magnitudo differentiae
in amare.
4. – Differentia – dixit magnitudo –, scisne de quo est medium
amoris?
5. Quaesitum fuit ab amore, quid est differentia magnitudinis
et amoris.
6. Quaesiuit amor ab amato et amico, utrum magnitudo sit in
maiori differentia et differentia in maiori magnitudine, ut ipse sit
in amandi maioritate.
7. Quaesitum fuit ab amoris aequalitate, utrum ipsa esset in
magnitudine et in differentia amoris.
8. Quaesiuit amor a magnitudine et a differentia amati, utrum
ex earum conditionibus esset minoritas amandi.
26. Magnitvdo concordantia
1. – Amate – contrarietas inquit amoris –, et cur ex amare amici
tui me deiecisti?
2. – Amor – dixit amicus –, in quibus cameris amare meum
principiasti?
3. Magnitudo et concordantia quaesiuerunt ab amare, de quo
infirmitas eius erat.
4. – Amor – dixit magnitudo –, quare uexas et occidis amicum,
ex quo cum amato suo concordat?
5. – Maioritas – dixit minoritas –, et quare stat amicus in te,
cum diligit amatum suum?
6. Magnitudo et concordantia quaesiuerunt ab amato et ab
amico, ubi existebat amor.
7. Interrogabat amatus amicum suum, quomodo fugerat ab
amandi minoritate.
27. Magnitvdo contrarietas
1. Mirabatur amatus, quare amicus diligebat modica et contraria
amoris.
2. – Amice – dixit amatus –, scisne tantum diligere, quod scias,
ubi concordantia consistit amoris?
3. Rogauit amicus amorem, ut diceret ei, de quo uiuebat et
moriebatur amare suum.
4. – Amor – amicus ait –, cum quo potero eicere ex amare meo
minoritatem et paruitatem?
5. Quaesiuit amicus ab amato suo, utrum sit alia uita, ubi multum
possit eum amare.
6. – Amice – dixit amatus –, et qui multiplicauit in amare tuo
minoritatem?
28. Magnitvdo principivm
1. – Amor – amicus ait –, responde mihi: Istud amare meum
estne in facto esse uel in fieri uel adhuc faciendum?
2. Quaesiuit amicus ab amore, cum quo ligare posset uoluntatem
suam ad amandum amatum suum.
3. Rogauit amicus amatum suum, ut diceret ei, si amoris accidentia
de essentia essent amoris.
4. – Amor – inquit amicus –, meus amatus estne primum et ultimum
amabile?
5. Amoris paruitas quaesiuit ab amoris magnitudine, utrum a
minoritate possit eam remouere.
29. Magnitvdo medivm
1. – Amate – dixit amor –, quid tuum occidit amicum, te tantum
diligentem?
2. Amicus uexatus, cruciatus et languens uenit uisum amatum
suum. – Amice – dixit amatus –, et qui sunt, qui tot tribulationes
propter meum amorem tibi dederunt?
3. – Magnitudo – dixit amatus –, numquid scis, ubi detinetur
captus amicus meus, qui propter meum laborat amorem?
4. – Amoris magnitudo – dixit amatus –, quo fugit amicus, qui
in te me solebat amare?
30. Magnitvdo finis
1. – Amor – amatus ait –, et quare plorat amicus meus et cur
clamat: Amare, amare?
2. – Magnitudo amoris et finis amoris – inquit amatus –, quis
est, qui uult occidere meum amicum, qui me desiderat in uobis
amare?
3. Quaesiuit amatus ab amore, utrum magnitudo et finis ei proportionassent
amicum dignum amare ipsum amatum.
31. Magnitvdo maioritas
1. – Maioritas – inquit magnitudo –, quis remouit amicum ab
aequalitate amoris et amandi?
2. Amandi paruitate amabat amicus amatum suum, unde quaesiuit
amatus ab amore, quid ex amico suo deiecerat amandi
maioritatem.
32. Magnitvdo aeqvalitas
1. – Amor – inquit aequalitas –, cur facit amatus existere in me
amare?
33. Magnitvdo minoritas
1. Amoris paruitas quaesiuit ab amoris magnitudine, utrum
eam eleuare posset ad amandi maioritatem.
34. Aeternitas potestas
1. Quaesitum fuit ab amico, utrum amatus eius sciret labores
et cruciatus, quos ipse amicus sustinet propter eius amorem.
2. – Amice, quid te sustinet in amore, cum sis tantum uexatus,
tormentatus et inhonoratus propter amare?
3. Quaesitum fuit ab amato, quare sustinebat suum amicum
adeo uehementer esse afflictum propter eius amorem.
4. – Amate mi – dixit amicus –, quid scribis in libro amoris?
5. – Amate – dixit amor –, potesne quiescere in amare tui
amici?
6. Aeternitas quaesiuit a potestate, utrum amatus tantum posset
sibi suum adhaerere amicum per concordantiam, quantum
eum de se per differentiam remouere.
7. Quaesiuit amor ab amico, utrum posset effugere suum amatum.
/*
8. – Amare – dixit contrarietas –, quomodo durare potes prae
meo contrariari?
9. Potestas ab aeternitate et principio quaesiuit, utrum amare
principiatum erat in amico aut in amato.
10. Quaerebat amicus ab amato suo, utrum duratio, potestas et
amor agebant ei proditionem, eo quod a falsis amatoribus permittebant
eum tormentari propter honorificationem ipsius
amati.
11. Mirabatur amicus de amore, quare tanto uehementius cruciabat
eum, quanto magis eum faciebat amare.
12. – Amare – dixit amor –, quare duratio et potestas amare
meum captum detinent in maioritate?
13. Quaesiuit amicus ab amore, cum quo sufficiebat sibi de
amare.
14. – Minoritas – inquit amatus –, scisne per quid et quare
meus amicus remouet a te suum amare?
35. Aeternitas sapientia
1. Ab amato suo quaesiuit amicus, utrum ab eo similitudines
recipere uellet, quia amicus similitudines illius recipiebat.
2. – Virtus – dixit amicus –, unde et quo per amorem orta es?
3. Interrogauit amicus ueritatem, qui erant nuntii, quos misit
ad eum amatus eius.
4. – Sapientia – dixit amor –, scis, utrum amicus requiem habeat
et consolationem, eo quod propter amatum suum agit quicquid
agit?
5. – Sapientia – dixit amicus –, scisne tantum amatum meum,
quantum per me dilectus est?
6. – Sapientia – dixit duratio –, scis, utrum amatus langueat afflictus
sciendo tormenta, quae sustinet amicus propter eius amorem?
/*
7. Mirabantur labores, aduersitates, pericula et uituperia, quomodo
poterat fieri, quoniam amicum ab amare suum amatum
non poterant separare.
8. – Amice – amor ait –, scisne quare tuus amatus amare tuum
de duratione et sapientia principiauit?
9. Interrogabat amicus amare suum, quare ligatum erat in medio
amatiui et amabilis.
10. – Amice – dixit amor –, scisne quare finis amandi existit in
scire et durare?
11. Durare quaesiuit a scire et amare, utrum ascendisse poterant
ad maioritatem sapientiae et amoris.
12. Quaesiuit aeternitas a sapientia, utrum sciret durare aliquid
gessisse defectum contra scire et amare.
13. – Amor – dixit sapientia –, in quo remoues a minoritate
tuum amare?
36. Aeternitas volvntas
1. – Virtus – inquit aeternitas –, scis, utrum uoluntas aliam diligat
aeternitatem?
2. – Amice – dixit amatus –, scis quae sunt falsi amoris conditiones?
/*
3. – Amor – amicus ait –, quare me uexat amare?
4. – Voluntas – inquit aeternitas –, quare desideras amici et
amati distinctionem?
5. – Amor – ait concordantia –, numquid posses me conuertere
in amare?
6. Voluit amoris concordantia destruere contrarium amorem et
quaesiuit ab aeternitate et uoluntate, ubi posset eum inuenire.
7. Amor cruciabat amicum per continuationem nimiae dilectionis.
– Amor – amicus ait –, numquid permanere potes sine
principiare amare?
8. – Aeternitas – dixit uoluntas –, de quo loquuntur amatus et
amicus?
9. – Amor – amicus ait –, sciresne dicere mihi, quare est meus
amatus?
10. Aeternitas dixit maioritati: – Scis de quo est uoluntas amati?
11. Inquirebat amicus aequalitatem amoris et amandi, quaerens
ab aeternitate, ubi posset eam inuenire.
12. Durare et uelle distabant ab inuicem in amare; quaesiuit
amicus, qui eos ab inuicem distare faciebat.
37. Aeternitas virtvs
1. – Aeternitas – dixit ueritas –, quare indutum est amare talia
uestimenta?
2. Quaesitum fuit ab amico, quae sunt ea, cum quibus ibat
quietum in gloriam amati sui.
3. Amicus interrogauit uirtutem: – Quid te facit durare in
amare meo?
4. Duratio et uirtus quaesiuerunt ab amore, ubi inuenire possent
amare.
5. – Amor – amatus ait –, quid remouit amicum meum ab
amandi contrarietate?
6. – Amice – dixit amor –, cum quo piscaris amare?
7. – Virtus – inquit aeternitas –, quare orta es de bonitate et
magnitudine procedens in amare?
8. – Aeternitas – ait uirtus –, ubi exspectat amicus suum amatum?
/*
9. Quaesiuit amicus ab amore, cum quo posset amare suum
amatum amandi maioritate.
10. – Amice – dixit amor –, quomodo gerere potes tantum
amare?
11. Quaesitum fuit ab amore, quare plorabat amicus et plangebat
amatum.
38. Aeternitas veritas
1. – Amor – amicus ait –, quare me uexant et cruciant aeternitas
et ueritas amati mei, postquam meum habent amare?
2. – Differentia – dixit amor –, numquid habes, quomodo
amare sufficere possis?
3. – Amice – dixit amor –, quid uestiuit uerum amare?
4. – Amor – ueritas ait –, quid uestiuit falsum amare?
5. – Amice – dixit amor –, quomodo recipi possunt uerificare
et durare in amare tuum?
6. Dixit amatus amico suo: – Ego sumne thesaurus tuus? Et, si
sum thesaurus tuus, ubi me tenes? Vbi me possides? Vbi me custodis?
Et de quibus me congregas, multiplicas et augmentas?
7. – Amor – ait ueritas –, quale est capitale, quod amicus habet
lucrando suum amatum?
8. – Amor – dixit ueritas –, de quo facit amicus durare suum
maius amare?
9. – Amice – dixit amor –, de quo, in quo, cum quo et per quod
coaequas amare tuum?
10. – Amice – dixit amatus –, cum quo prohibes falsitatem ingredi
posse tuum amare?
39. Aeternitas gloria
1. Quaesiuit amicus ab amore, utrum in gloria sui amati cessaret
amare.
2. – Amice – dixit amatus –, quare permanere facis amare tuum
in concordantia gloriandi et durandi?
3. – Contrarietas – ait amor –, quare ponis resistentiam inter
amicum et amatum?
4. – Amor – dixit amicus –, quare principiatus sum et de quo
meus me principiauit amatus?
5. Amice – dixit amor –, scisne media, quae consistunt inter te
et amatum tuum?
6. Quaesitum fuit ab amico, utrum sciret, cum quo consequitur
finis amandi.
7. – Amate mi – dixit amicus –, cur ad te diligendum me collaqueasti?
/*
8. Quaesiuit amor ab amico et amato, cum quo et de quo et
per quid coaequati sunt in amare.
9. – Amice – dixit aeternitas –, scisne modicum amorem, quem
gentes habent erga tuum amatum?
40. Aeternitas differentia
1. – Amice – dixit amor –, cum quo ligasti tuum recolere, intelligere
et amare?
2. – Contrarietas – inquit amor –, quid detinet captum contrariari
tuum?
3. – Principium – ait amor –, potestne deesse tibi amandi principiare?
/*
4. Aeternitas et differentia quaesiuerunt ab amico, quare plorabat
et languebat propter amorem.
5. – Durabilis amor – amicus ait –, potesne permanere in differentia
et in fine amandi?
6. – Maioritas amoris – dixit amicus –, cum quo duras in
amare?
7. – Recolere et intelligere – dixit amare –, numquid in me potestis
aequalia esse in durare?
8. – Amice – minoritas ait –, quare de me conquereris, cum
non sis tantus, quantus tuus amatus?
41. Aeternitas concordantia
1. Quaesiuit contrarietas a concordantia, si permitteret eam intrare
in durationem amati et amici.
2. – Amor – amicus ait –, uis amare procedere de amare? Et si
sic, ubi uis amare posse permanere?
3. – Amoris medium – inquit amicus –, esne tale, quod concordare
et durare de te procedere possint in te permanentia?
4. Cum amicus diligeret amatum suum tanto amore, mirabatur,
cur concordare et durare rogabant eum amare.
5. Multi amatores ab amato quaesiuerunt, cur morte sui amici
laetabantur mortui propter eius amorem.
6. – Aequalitas amoris – ait amicus –, ut quid concordare et
durare coaequari permittis postquam me occidunt in amare?
7. – Amor – amicus ait –, ubi perdidisti tuum amare?
42. Aeternitas contrarietas
1. Quaesitum fuit ab amico, cur odiebat resistentiam inter
amare et durare.
2. – Amice – dixit amor –, scisne quae sunt puncta transcendentia
durando, possificando, sciendo, amando, contrariando,
principiando, mediando et cetera?
3. – Aeternitas – amor ait –, existit in te aliqua contrarietatis
natura?
4. – Concordantia – dixit aeternitas –, qua natura potest amatus
habere suum amicum in amandi maioritate?
5. – Amice – dixit amor –, quaere ab amato tuo, utrum initium
dederit mundo.
6. – Amor – amicus inquit –, qua natura est aeternitas amabilis
amandi maioritate?
43. Aeternitas principivm
1. Amicus ab aeternitate quaesiuit, utrum esset in aliquo nisi
tantum in amato suo.
2. Quaerebat amicus ab amore, qua proprietate et natura durare
poterat sufficere ad principiandum amare.
3. – Amor – dixit amicus –, numquid desideras in principio
esse principiare in durare?
4. Veniebat amicus de amare et alius amicus ibat ad amare.
Quaeritur, quis amborum propinquior esset ipsi amare.
5. – Amice – dixit amor –, scis adhuc, quae sunt principia substantiae
tui amati?
44. Aeternitas medivm
1. – Amice mi – dixit amatus –, quid te facit perseuerare
amando me?
2. – Amor – amicus ait –, habetne meus amatus aliquid amicum
in amandi maioritate?
3. – Amor – dixit aeternitas –, ubi manet amare tuum?
4. Quaesiuit amicus ab amato suo, utrum in aeternitate de aeternare
sit amare.
45. Aeternitas finis
1. Quoniam amicus multum desiderabat amare, quaesiuit ab
amore, utrum esset in maioritate durandi.
2. Ab aeternitate et fine quaerebat amicus, utrum essent in aequalitate
amici et amati.
3. Multi uenerunt amatores ante amorem, quaerentes ab eo,
quare permanebat in eo minoritas amandi.
46. Aeternitas maioritas
1. Coram amico et amato faciebant ab inuicem amor et aeternitas
quaestiones. Quaerebat amor ab aeternitate, in quo suam
habebat aequalitatem, et aeternitas ab amore, de quo erat aequalitas,
in qua suum habebat amare.
2. Quaerebat amatus ab amico suo, per quid distabat ab
amandi minoritate, et amicus ab amato suo, per quid approximabat
amicum suum ad amandi maioritatem.
47. Aeternitas aeqvalitas
1. – Aeternitas et amor – ait aequalitas –, et qui uos extra minoritatem
amici et amati consistere facit?
48. Aeternitas minoritas
1. Quaerebat amicus ab amato suo, utrum aeternitas et minoritas
participare possent in amare.
|
540
545
550
555
560
565
570
575
580
585
590
595
600
605
610
615
620
625
630
635
640
645
650
655
660
665
670
675
680
685
690
695
700
705
710
715
720
725
730
735
740
745
750
755
760
765
770
775
780
785
790
795
800
805
810
815
820
825
830
835
840
845
850
|