Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 286

Tomus I


nostram praesentiam revocare curabimus et
hilariter ad nostrae quietis participium
admittemus.
Cap. XXV.
Ezelino, scribens ei quod prospere vivit,
et fatigatus laboribus requiescit in regno.
Scimus, et longi temporis experimento didicimus,
quod a consuetudine [quae jam
in te naturae vim obtinet] praescripta longi
temporis spatio, tuae mentis maturata
devotio, nativis erecta potentiis declinare non
possit. Scimus, quod vergentis in senium
tuae devotionis authoritas, quantumlibet tibi
ruinosa senescat in corpore, virtuosa veruntamen
juvenescit in mente. Scimus, quod ardor
tuae fidei annorum vetustate non desipit,
nec annorum spacia vastidica confringunt,
sed quanto plus in tempore labitur, tanto
fructus placidiores adducit. Scimus, quod, licet
a nobis interdum locorum situs te corpore
dividat, corde tamen et animo Majestatis
nostrae praesentiam intueris: dum statum
nostrum prosperum notivus per literas
expetis, et per nuncios ministeriosus exquiris.
Ecce igitur consona votis tuis nova describemus,

Torna all'inizio