Salimbene de Adam: Cronica

Pag 450


veniebat ad factiones conventus et laborabat cum aliis
fratribus, ut vidi pluries oculis meis. Et quia erat michi familiaris,
dicebam sibi: «Pater, vos facitis quod Dominus docuit, Luc.
XXII: Qui maior est in vobis fiat sicut iunior, et qui precessor
est sicut ministrator». Et respondebat: «Sic decet nos implere
omnem iustitiam, id est perfectam humilitatem». Item ecclesiasticum
offitium continuabat die et nocte et maxime matutinum
et vespertinum et missam conventualem. Quicquid imponebat
ei cantor, statim faciebat, et antiphonas inchoando, et lectiones
et responsoria cantando, et missas conventuales dicendo.
In conventu Lugdunensi, ut vidi, bis una die fratribus predicavit
in Cena Domini, semel in mane et postea ad mandatum;
et erant ibi de fratribus nostris episcopi et ministri. Et papa
Innocentius quartus tunc temporis Lugduni morabatur cum cardinalibus
suis. Item in sequenti Parasceue fecisset offitium, sed
quia dominus Guilielmus, qui fuit Mutinensis episcopus et Romane
curie cardinalis, se invitavit ad hoc, cessit eidem, ut conveniens
erat. In Sabbato Sancto cantor imposuit ei ultimam prophetiam,
statim ivit et eam cantavit. Quid plura? Plenus erat omnibus
bonis. Manibus suis volebat scribere, ut ex suo labore haberet
unde se posset induere, etiam generalis existens, sed fratres non
permittebant, quia videbant eum in servitiis Ordinis occupatum,
et ideo ei libenter necessaria tribuebant.
Quod frater Iohannes de Parma acceleravit terminum generalis capituli, volens
offitium recusare, et procuravit quod frater Bonaventura factus
est generalis.
Anno Domini MCCXLVII factus fuit generalis minister in
generali capitulo Lugduni celebrato in mense Augusti, papa Innocentio
quarto ibidem morante. Decem annis Ordinem fratrum
Minorum laudabiliter rexit. Ultimum generale capitulum quod
sub eo celebratum fuit acceleravit, quia penitus nolebat esse
minister; et factum est Rome, in festo Purificationis, anno Domini
MCCLVII. Et steterunt per unum diem ministri et custodes et

Torna all'inizio