Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 734


QUAESTIO 3
Deinde quaeritur de his quae ad septimum diem pertinent; et circa hoc quaeruntur
tria: 1. De consummatione operum divinorum; 2. De quiete Dei,
3. De sanctificatione septimae diei.
ARTICULUS 1
Utrum Deus compleverit opus suum septimo die.
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod Deus non consummaverit septimo die opus suum. Perfectus
enim numerus consummationi operum divinorum convenit. Sed senarius numerum
perfectus est, et non septenarius. Ergo die sexto, et non septimo, Deus opus
suum consummare debuit.
2. Praeterea, consummatio operis attenditur secundum hoc quod aliqua perfectio
operi adiicitur. Sed nulla perfectio potest rei operatae accrescere nisi ex
actu operantis. Cum ergo Deus die septima quieverit, ut Scriptura dicit, non
videtur ista die opus suum consummasse.
3. Praeterea, quamdiu artifex ab opere suo non cessat, opus suum non consummat.
Sed Deus nunquam ab operatione sua cessat, cum operatio sua sit essentia
sua, quae aeterna est. Ergo Deus die septimo opus suum non consummavit.
4. Praeterea, secundum Avicennam, omne agens quod non agit
per motum, non habet actionem in effectu solum quamdiu fit, sed quamdiu in
esse perdurat; cum non tantum sit causa fieri, sed essendi. Sed Deus est causa
rei, agens non per motum, cum non requirat materiam ex qua agat, quam oporteret
esse subiectum motus. Ergo videtur quod ipse, quamdiu mundus durat, sua
actione esse mundo influat; et ita videtur quod septima die non cessaverit ab
opere; et sic idem quod prius.
5. Praeterea, Deus non tantum rerum factor est, sed etiam conservator. Sed non
potest dici quod conservet nisi per aliquam actionem in res. Ergo videtur quod
quamdiu res in esse conservantur, Deus in res operatur. Ergo etc.
6. Praeterea, dies septimus creatura quaedam est. Sed omnis creatura est ex
operatione divina, nec prius diem septimum fecit quam esset, quia esse successivorum
est in fieri. Ergo videtur quod die septimo novam creationem fecerit; et
ita non ab omni opere cessavit; unde ut prius.

Torna all'inizio