Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De peccato usure

623


Alio modo dicuntur divitie iniquitatis sole ille que illicite acquisite sunt et
possesse. Et tamen earum dispensatio potest esse iusta, dum restituuntur
eis a quibus iniuste acquisite sunt, sicut patet in usura, furto et rapina.
Tertio modo divitie iniquitatis dicuntur ille que sunt illicite acquisite, idest
per illicitum actum et tamen iuste possidentur, et iste etiam possunt
dispensari et in eleemosinas dari. Unde glossa Jeronimus dicit hic quod
<< Iniquitas bene dispensata in iustitiam vertitur >> . Dicendum ergo ad argumentum
quod iniquitas non precipitur a domino, set iustitia que potest
esse in dispensatione iniqui. Contra quintum vero obicitur in capitulo XXIV.
C. VI. Sequitur videre de perversitate status quantum ad coagentes
sive consentientes quia peccatores etiam et illi vocantur. Unde Rm. I
dicitur quod << Digni sunt morte non solum qui faciunt ea, set etiam qui
consentiunt facientibus >> . Nullus autem dignus est morte nisi pro peccato
mortali et ideo dicitur Tb. IV << Vide ne aliquando peccato consentias >> .
Quod enim est malum et peccatum de sui natura, nullo tempore vel alia
circumstantia potest bonum fieri. Et ideo dicitur Thess. II << Iudicentur >>
idest condampnentur << omnes qui non crediderunt veritati set consenserunt
iniquitati >> . Circa hoc autem attendenda sunt V. Quorum primum est
subiecti, idest eius quod est consentire significatio; secundum est propositionis
distinctiva declaratio; tertium est dictorum ratio; quartum est contra obiectionum
adductiones; quintum est adductorum solutio. Circa primum notandum
quod consentire est actus voluntatis proprie loquendo, secundum
quod nos utimur vocabulo et dicimus quod consensus facit meritum. Et
Damascenus dicit in libro II quod appetitus disponit et amat quod ex
consilio iudicatum est et vocatur sententia, idest consensus. Videtur autem
differre a velle, quia velle communiter est circa finem et circa ea que sunt
ad finem et similiter amare et etiam appetere et delectari et etiam intendere
est solum circa finem et frui proprie set consentire est solum circa ea que
sunt ad finem que possumus non velle. Unde sequi consilium secundum Damascenum
differt etiam ab eligere, quia secundum Damascenum prius consentimus
et postea eligimus, scilicet preferendo alterum alteri, in quorum utrumque
consenseramus. Unde consentire est circa volitum absolute, set eligere
est circa unum volitum ad alterum comparatum. Proprie enim aliquid dicitur
multipliciter. Uno modo quantum ad illud cui imponitur nomen et sic
lux proprie dicitur de corporalibus; alio modo quantum ad id a quo imponitur
nomen et sic lux magis proprie dicitur de spiritualibus quam de corporalibus,
cum lux a manifestatione imponatur. Tertio quantum ad nobilitatem
rei in se. Et sic finis qui movet methaphorice, secundum philosophum in
II De generatione est nobilius ens in se simpliciter, quam efficiens qui

Torna all'inizio