Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris |
ad incolendam Samariam ob Iudeorum captivitatem vacuam a
Persis regibus missi sunt.
CUVENTUS fluvius est Etolie Calydonem secus fluens.
DALIERUS fluvius est Yndie, et in Oxum fluvium
terminatur.
DANAPRIS Scytharum fluvius in Pontum fluens.
DANES fluvius est Syrie Crocodillo monti propinquus.
DANIA fluvius est Mauritanie Perosis, quem alii Turbulentam
dicunt.
DANIUS Acerrarum Campanie fluvius, quem supra Claunium
diximus. Utrum horum verum sit nomen ignoro.
DANUBIUS fluvius totius Europe permaximus oritur in iugis
Nove Germanie montis ex adverso oppidi Gallorum Scaurici,
et effluens ab occiduo in orientem per innumerabiles labitur
nationes, a sinistris linquens Germanicas et a dextris Theutonicas,
Pannonias atque Mesias. Et postquam plurimum sui cursus
lapsus est, mutato nomine dicitur Hystrus seu Hyster et
.LX. permaximis fluminibus auctus per septem ora vel, secundum
alios, per sex in Euxinum mergitur mare, ultra .LX. mil.
passuum infra amaras undas impetu suo dulcem querentibus
exhibens haustum; ex quibus hostiis quattuor navigabilia sunt,
reliqua vero non apta navigiis. Primum quidem hostium aiunt
vocari Peucos, et ea Peuces appellatur insula cui alveus proximus
est, ex quo et palus oritur ingens et lacus super Hystropolim,
quem Almirim vocant. Secundum autem hostium Naracustoma
nuncupatur, et tertium Scalaustoma secus Sarmaticam
insulam, quartum vero Seudostomon et insula Conopon Diabasis,
quintum Bonostoma, sextum quidem Spireonstoma,
septimi nomen non habemus. Sunt insuper qui videantur arbitrari
ex eo tria progredi flumina, Eas scilicet secus Apolloniam
effluens, et Nar Liburnos separans et Phileos, et Hystrum qui
per Hystros labitur et nomen largitur eisdem.
DARDANUS fluvius est Mesie, a quo puto Dardanos populos
vocitari.
DASIBARIS fluvius est Garamantum.
|
|