|| apud Caudinas furculas angustiis locorum conclusos ||
ingenti dedecore vicerunt. || quorum dux Pontius in tantum
usus est victoriae securitate, ut Herennium patrem consulendum
putaret, utrum clausos occideret an parceret subiugatis.
ut vivos tamen dedecori servaret, elegit; nam universum Romanum
exercitum turpiter captum armis etiam vestimentisque
nudatum tantum singulis vilioribus operimentis ob verecundiam
corporum tegendam concessis sub iugo missum servitioque
subiectum longum agere pompae ordinem praeceperunt.
sexcentis autem equitibus Romanis in obsidatum receptis
oneratos ignominia, ceteris rebus vacuos consules remiserunt, ||
sub tali tamen condicione pacis, qualis facienda Samnitibus
placuit. || sed si fidem foederis, quam sibi Romani servari a
subiectis volunt, ipsi subiecti Samnitibus servavissent, hodie
aut omnino non essent aut Samnio dominante servirent.
posteriore siquidem anno || iubente senatu pax cum Samnitibus
firmata soluta est Luciusque Papirius consul adversus eos directus
est; || qui adeo tunc apud Romanos bellicosissimus habebatur,
ut cum diceretur Alexander in Italiam transgredi, Romani
inter ceteros duces hunc praecipue eligerent, qui Alexandri
impetum sustineret. || congressi itaque Samnites cum Papirio
superati sunt, quorum septem milibus sub iugum missis Papirius
de Samnitibus triumphavit. eo tempore Ap. Claudius censor
aquam Claudiam induxit et viam Appiam stravit. || circa haec
tempora Iaddus apud Hierosolymam pontifex extitit, || cuius
frater Manasses templum in monte Garizim construxit. || Samnites
reparato bello Q. Fabium Maximum vicerunt tribus milibus
hominum occisis. postea cum pater ei Fabius Maximus legatus
datus fuisset, et Samnitas vicit et plurima ipsorum oppida
cepit. deinde P. Cornelius Rufinus, M. Curius Dentatus, ambo
consules, contra Samnitas missi ingentibus proeliis eos confecere ||
ita ruinas ipsas diruentes, ut hodie Samnium in ipso
|
|