tibiis ac pedibus subtilissimis, pernoctare doctus ob hostes, et conscilio providus multum, 
in quo natura militiae nichil offendebatur, noviter ab Ierosolimis perosos habens 
maiores redierat, ubi cum iuvenili aetate floresceret, et more solito sibi uxorem desponsasset, 
et ipsam in veritate cum clerico quodam iocasse certis indiciis comperisset, nuptiis 
omnino omissis tacite aufugit. Hic et Landulfus et alii fratres ex illicito coniugio, ut 
comperi in veritate, nati sunt; quorum parentes Heribertus archiepiscopus permultum 
laborans gladio verbi Dei separare non potuit. Hunc Arialdus et Landulfus frater eiusdem 
cum visitandi gratia noctu circumvenissent, datis osculis, talibus adorsi sunt verbis: 
 O Herlembalde in omnibus venerande, pro tuo reditu nos Deum collaudantes gratias ei 
referimus immensas. Sicut enim Deus te in terra et in mari multis quassatis procellis 
nobis conservare et reddere sua benignitate disposuit, vitiisque modo saeculi miles fuisti, sic 
decens et competens ratio est, ut exinde Dei et catholicae ecclesiae miles efficiaris strenuissimus, 
et quod nos usque modo perficere non potuimus, tua dextra adiuti implere ac perficere 
valeamus. Esto quasi Mathatias vel filii eius qui pro templo Dei et populi eius 
libertate mortui sunt, et vitam habentes aeternam in Christo sunt feliciter coronati. Liberemus 
ecclesiam Dei, multis temporibus obsessam et ab uxoratis sacerdotibus detentam, tu 
lege gladii, et nos Dei. Conserva praemium, quod in visitatione sepulcri Dei habere meruisti. 
Liberasti sepulcrum Dei, libera igitur ecclesiam eius.  Quibus haec et multa alia 
dicentibus, Herlembaldus alta trahens suspiria, citissime prospera citiusque adversa animo 
videns quae sibi evenire possent, quasi fatigatus consedit. Qui diu tacens, de omnibus 
quae in urbe super sacerdotes fecerant, et qualiter populi maiores et minores duris cottidie 
praeliis sollicitabantur, dubitans omnino talibus commisceri actionibus, respondere 
renuebat. Tandem multis circumventionibus, ut Romam pergeret et conscilio apostolici 
consentiret, impetraverunt. Quo in tempore, mortuo Stephano quem supra commemoravi, 
divino flagello, qui vix per novem menses sede apostolica potitus est, omnibusque 
successionibus, Anselmus Lucensis episcopus sedem apostolicam papa iam factus regebat.  
Cuius factum quomodoque fidem adquisivit Romanis oculis perscrutantibus abyssum 
omittam. Itaque Arialdus domi Landulfo dimisso, congruo tempore Romam tendens ac 
secum Herlembaldum ducens, Anselmo qui altero nomine vocatus est Alexander, cum 
ipso sese repraesentavit. Quibus cognitis Alexander super eorum colla ruens permultum 
laetatus, et convocans illos in interiori camera, secrete de civitatis statu et negotiis ecclesiasticis 
scisitatus est. At Arialdus videns apostolicum ad omnia quaecumque exigeret 
paratum, maxime quod conscilio eius anteacta faciebat, inter cetera dixit: 
15. (14.)  Pater venerande, Creatori omnium gratias refero immensas, quod te in tanto 
honoris culmine per suam misericordiam sublimare et exaltare disposuit. Nunc itaque meus 
animus multis attenuatus angustiis cognoscit, quod dilectio tua olim mihi amicabiliter promittebat. 
Ut omnia enim omittam, tuae paternitatis clementiam suppliciter et obnixe exoro, 
ut hunc militem Herlembaldum, virum bello probum conscilioque strenuissimum, in omnibus 
confirmatum et cohortatum et a Dei parte, beati Petri et vestri munitum, mihi attribuas 
defensorem, et vexillum victoriae accipiat, ut securius militans nos possit defendere et tuos 
olim rebelles humiliare.  Et dum per plurimas orationes incitativas eum adhortaretur, 
super hoc finem imposuit. Quo audito apostolicus, per plurimum haec intra se admirans, 
videns quam sit grave periculum civilia bella adhortari, circa hoc negotium per tres dies 
consciliandi inducias dedit. Interea Arialdus festinans ad Oldeprandum cancellarium et 
archidiaconem ex monacho factum cucurrit, qui residens in palatio, militiam Romanam 
quasi imperator regebat. Hunc aggrediens Arialdus, omnia alta et magnifica acta Mediolanensium, 
archiepiscoporum et sacerdotum contumaciam adversus pontificem Romanum 
longo ex tempore nactam, quatenus ipsum magis ac magis animaret, patefecit. Hoc 
audito, sopitis illico omnibus aliis negotiis quibus implicitus erat, dixit se apostolicum ad
  |  
  |