Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 102


multa signa unius voluntatis, dicit Propheta: «Magna opera Domini,
exquisita in omnes voluntates eius». Deus est veritas, inde fluxere imagines
veritatis et fecere trivium. Deus est unitas vel numerus, sicut dicit
auctoritas: «Omnia in pondere, numero et mensura fecisti», inde effluxere
imagines quadruvii. Deus est Deus, inde venit theologia. Deus
est vita, inde effluxere imagines que sunt in rebus sensilibus unde vivunt.
Et sic per singula curras, apud Deum est comperire eternas ideas, ex
quibus he rerum defluxerunt imagines, iuxta illud: «Quod factum est,
in illo vita erat». Liquet igitur quod sapientia, qua homo sapiens est
vel angelus, creata est. Quod autem ait auctoritas: «Omnis sapientia
a Domino Deo est», ego pro captu ingenii sic intelligo, id est omnis
imago sapientie Dei, que forma Dei est, a Domino Deo est, id est a
sapientia Domini Dei; «et cum illo fuit semper», id est cum Domino
Deo Patre fuit semper sapientia de se genita; «et est ante evum», id
est ante mundum. Quod post adiunctum est «Prior omnium creata
est sapientia», creata dicit, id est genita de Patre, unde iterum dicit:
«Ab initio et ante secula creata sum», et in Parabolis: «Nondum
erant abyssi, et ego iam concepta eram. Ante colles ego parturiebar»,
et in Ecclesiastico: «Ego ex ore Altissimi prodivi primogenita ante omnem
creaturam». Alii vero dicunt: prior omnium creata est sapientia,
id est angelica natura. Quod si prior creata est, quomodo in Genesi
legitur «In principio creavit <Deus> celum et terram»? Ibi neutrum
prius altero creatur. Nisi forte dicant, quod prior est creata dignitate, non
essentia; vel ratione dicendi, non essendi. Quia igitur omnis sapiens ideo
est sapiens quia Deus sapiens est, ergo merito ex causativis laudant divinitatem,
id est Christum sapientiam.
[38]
Laudant ut intellectum
Et quoniam sapientia intelligit proprie, nec potest esse sapientia
sine intellectu, iuxta illud quod scribitur in Parabolis: «Audiens sapiens
sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit», sapiens enim

Torna all'inizio