ex quibus viginti expendit in seculo, tres duxit in monasterio,  
nonaginta septem in heremitico transegit proposito. Nunc igitur  
inter vivos cęlestis Hierusalem lapides ineffabiliter rutilat, cum ignitis  
beatorum spirituum turmis exultat, candidissima stola inmortalitatis  
induitur et ab ipso rege regum vibrante in perpetuum diademate  
coronatur.  
LXX. Post sacratissimum autem viri venerabilis obitum  
quanta miraculorum signa per eum Deus ostenderit, quis  
quęrat transacta legere, cum frequenter valeat et nova videre?  
Quia igitur ea quę apud sepulchrum eius fiunt miracula tanta  
sunt, ut melius putemus cuncta silentio preterire quam pauca narrare  
duo solummodo quę per eundem beatissimum confessorem alibi  
facta sunt sufficiat nobis exponere. Denique frater quidam,  
qui sancti viri discipulus fuerat, parvam basilicam pro anima  
sua monasterio dederat, ad quam videlicet basilicam extremitatem  
manicę prescissam ex beati viri cilicio misit et sub altari  
honorifice recondi precępit. Quam tamen gerulus sub altari,  
sicut iussus fuerat, collocare neglexit, sed missam in rima parietis  
incaute dereliquit. Factum est postea ut dęmoniacus quidam ad  
predictam duceretur ęcclesiam. Cumque adstans in medio, huc  
illucque rotans caput, cuncta undique circumspiceret, tandem 
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
 
  |