Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

364


alibi legatur quod dicti octo nobiles primo fuerunt electi sub domino
Rambertino de Bovarello, cive Bononiensi et tunc potestate
Ianue, anno scilicet Domini .Mo.CC.X.VIII. iste potestas, scilicet
dominus Drudus, sequenti anno confirmatus fuit. et quia
devetum erat ne aliqui in Siciliam irent, et quidam nobiles
cum galeis suis illuc iverunt, ideo dictus potestas domos eorum
destrui fecit. cum autem illi redissent, magna discordia inter ipsos
et potestatem exorta est, ita quod ausi sunt nocte ad domum potestatis
pontem erigere. quod cum potestas didicisset, statim
summo mane parlamentum convocavit et totum populum armari
fecit. illi autem territi ad mandata potestatis redierunt. huius

Torna all'inizio