Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 589


hostes sunt multi, construenda est ipsa acies secundum formam
quam appellant conum, id est secundum figuram
pyramidalem et acutam, ut possit hostes scindere et dividere.
Nam divisis hostibus facilius debellantur. Acies
ergo constructa in forma rotunda, utilis est ad sustinendum.
In forma vero forficulari, est utilis ad circum dandum
et concludendum, cum hostes sunt pauci. Sed in
forma acuta et pyramidali, utilis est ad scindendum et dividendum,
cum hostes sunt plures. Sciendum est ergo,
quod numerus acierum constituendus est secundum multitudinem
pugnatorum: ut prout quis plures aut pauciores
pugnantes viderit se habere, poterit plures aut pauciores
acies construere. Sciendum etiam, quod semper in
cornu aciei et in locis ubi maius periculum est, ne acies
confundatur, apponendi sunt probiores pugnatores, qui
possint virilius dimicare. Est etiam advertendum, quod
in qualibet acie praeter numerum pugnatorum constituentium
aciem, reservandi sunt aliqui strenui bellatores extra
ipsam aciem qui possint ad illam partem succurrere
ubi viderit magis aciem deficere. Haec igitur tria observanda
sunt in constitutione acierum. Primo, ut acies bene
ordinetur secundum formam acutam, rotundam, et forficularem:
ut requirit bellum committendum. Secundo, ut
probiores bellatores in illis partibus aciei apponantur, in quibus
magis potest confundi et perforari acies. Tertio,
ut extra quamlibet aciem reserverunt aliqui milites
strenui et audaces, qui possint succurrere
ad parteem illam, erga quam viderint
aciem titubare, et
deficere.

Torna all'inizio