Iohannes de Plano Carpini (ca. 1190-1252): Historia Mongalorum (ca. 1250)

Pag 321


quesivissent et nullatenus invenirent, intravimus ostium a parte
orientali, quoniam ab occidente nullus, nisi imperator solus, audet
intrare, vel etiam dux si tentorium eius est; minores autem de talibus
non multum curant. Et istud fuit primum quod in presentia
eius suam intravimus stationem, postquam factus fuit imperator.
Ibidem etiam omnes nuntios recepit, sed tentorium suum paucissimi
intraverunt.
<34>. Ibi etiam tanta donaria a nuntiis fuerunt data, in serico, in
samitis, purpuris et baldachinis et cingulis sericis cum auro preparatis,
pellibus nobilibus et aliis donariis, quod mirabile erat videre.
Ibi etiam quoddam soliolum sive tentoriolum, quod portatur super
caput imperatoris, fuit presentatum eidem, quod totum erat preparatum
cum gemmis. Ibi etiam quidam prefectus unius provincie
duxit ei camelos multos, tectos cum baldachinis, et selle erant posite
super eos cum quibusdam instrumentis, in quibus homines interius
sedere valebant (et sicut credimus fuerunt quadraginta vel
quinquaginta), et equos multos et mulos phaleratos sive armatos,
quosdam de corio, quosdam de ferro. Et nos etiam si vellemus dare
donaria fuimus requisiti, sed iam consumpseramus omnia fere,
quod ei dare minime habebamus. Ibidem longe a stationibus super
montem erant positi plus quam quingenti currus, qui omnes auro et
argento et sericis vestibus erant pleni, qui cuncti inter imperatorem
et duces divisi fuerunt. Et singuili duces partes suas diviserunt inter
homines suos, tamen sicut placuit eis.

Torna all'inizio