Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 52


Ad tertium dicendum, quod, sicut Commentator dicit in 6 Ethic., prudentia
media est inter morales et intellectuales: est enim essentialiter intellectualis,
cum sit habitus cognitivus, et rationem perficiens; sed est moralis quantum ad
materiam, inquantum est directiva Moralium virtutum, cum sit recta ratio agibilium,
sicut dictum est.
Ad quartum dicendum, quod medium determinatur per virtutem intellectualem
et moralem secundum prudentiam, sed diversimode: quia prudentia determinat
medium per modum dirigentis et ostendentis; sed virtus moralis per modum
exequentis et inclinantis in medium. Unde dicit Tullius, quod
operatur per modum naturae: et in hoc defecit Socrates, morales ab intellectualibus
non distinguens: posuit enim omnes virtutes esse scientias quasdam, ut
dicitur in 6 Ethic.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod in omnibus quae agunt propter finem
oportet esse inclinationem ad finem, et quamdam inchoationem finis: alias nunquam
operarentur propter finem. Finis autem ad quem divina largitas hominem
ordinavit vel praedestinavit, scilicet fruitio sui ipsius, est omnino supra facultatem
naturae creatae elevatus: quia «nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor
hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se», ut dicitur 1 Corinth.,
2, 9. Unde per naturalia tantum homo non habet sufficienter inclinationem ad
illum finem; et ideo oportet quod superaddatur homini aliquid per quod habeat
inclinationem in finem illum, sicut per naturalia habet inclinationem in finem sibi
connaturalem: et ista superaddita dicuntur virtutes theologicae ex tribus.
Primo quantum ad obiectum: quia cum finis ad quem ordinati sumus, sit ipse
Deus, inclinatio quae praeexigitur, consistit in operatione quae est circa ipsum
Deum. Secundo quantum ad causam: quia sicut ille finis est a Deo nobis ordinatus
non per naturam nostram, ita inclinationem in finem operatur in nobis
solus Deus: et sic dicuntur virtutes theologicae, quasi a solo Deo in nobis creatae.
Tertio quantum ad cognitionem, inclinatio in finem non potest per naturalem
rationem cognosci, sed per revelationem divinam: et ideo dicuntur theologicae,
quia divino sermone sunt nobis manifestatae: unde philosophi nihil de
eis cognoverunt.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis homo naturaliter ordinetur ad Deum et
per cognitionem et per affectionem, inquantum est naturaliter eius particeps,
tamen quia est quaedam eius participatio supra naturam, ideo quaeritur quaedam
cognitio et affectio supra naturam: et ad hanc exiguntur virtutes theologicae.

Torna all'inizio