Iohannes Bononiensis: Summa notarie

Pag 690


Et quìa talem mencionem sic factam de iuramento
huiusmodi per appellacionem in libello appellatorio credunt
sufficere notarii minus cauti, nil aliud de dicto iuramento
conscribunt. et sic postmodum appellaciones nil valent,
nisi per testes iuretur sic esse iuratum. oportet igitur, ut
notarius rectificet, et dicat in sua scriptura, quod
appellans iuravit, sicut superius scriptum est in forma
appellacionis premissa. vel in fine appellacionis ante
publicacionem testium dicat notarius sic: qui R lecta dicta appellacione
iuravit corporaliter ad sancta dei ewangelia, te credere
premistagtù omnia esse vera, et ea posse probare.

c.
Quia sepe contingit appellaciones interponi sine notario
publico coram autenticis personis, quorum sigillis appellaciones
huiusmodi roborantur, expedit ut forma que
teneri debet in appellacionibus huiusmodi subsequatur.
Forma appellacionis sine notario interiecte.
Universis presentes litteras inspecturis salutem in
domino.
Noveritis, quod constitutus in presencia nostra R de..
quandam appellacionem in scriptis interposuit sub hac
forma: coram vobis reverendo patre domino I dei gracia etc.
ponatur totus tenor appellacionis. in fine sic
dicatur:

Qua quidem appellacione sic interposita, prodictus R
iuravit corporaliter ad sancta dei ewangelia, se credere
premissa omnia vera esse, et ea posse probare.
In cuius rei testimonium presentes litteras exinde confectas
sigillo nostro fecimus roborari.
Datum in tali loco, presentibus etc. testibus qui premissis
omnibus presentes fuerunt, anno domini etc.
d.
Appellatur aliquando a sentencia viva voce. que appellacio
in fine sentencie a qua appellatur sub breviloquio

Torna all'inizio