non simpliciter et per omnem modum, sed respectu communitatis
domus, et vicio. Est autem alia communitas principalior
ea, cuiusmodi est communitas regni, de qua suo
loco dicetur: ostendemus enim communitatem regni
utilem esse in vita humana, et esse principaliorem communitate
civitatis. Videtur enim suo modo communitas
regni se habere ad communitatem civitatis, sicut haec communitas
se habet ad domum, et vicum. Nam civitas sicut
complectitur domum, et vicum; et est principalior
communitatibus illis, et magis sufficiens in vita, quam
communitates praedictae: sic communitas regni circumplectitur
communitatem civitatis, et est multo perfectior
et magis sufficiens in vita, quam communitas illa.
Quot, et quae bona homines consequuntur de constitutione
communitatis politicae, quae
civitas nuncupatur.
Cap. II.
Non sufficit dicere civitatem constitutam esse gratia
alicuius boni, ut in praecedenti capitulo probabatur;
nisi ostendatur, quae et quot sunt illa bona, quae ex constitutione
civitatis homines consequuntur. Huiusmodi autem
bona (quantum ad praesens spectat) tria esse contingit
ordinatur enim civitas ad vivere, ad sufficienter vivere,
et ad virtuose vivere. Vivere enim (secundum Philosophum)
viventibus est esse. sicut ergo aliud est esse, aliud
sufficienter vivere, et aliud virtuose vivere. Nam esse
latissimum est, ut dicitur in libro de Causis: est enim
prima rerum creaturarum, et omnia aliquo modo esse participant.
non tamen omnia participant sufficienter esse,
sed solum illa dicuntur habere sufficiens esse secundum
naturam suam, quae secundum suam speciem habent esse
|
|