benignissimus monachorum. in suis sibi peccantibus indulgentissimus, 
nec unquam diu suspiciosus. religionis et bone 
consuetudinis amantissimus, bonorum hominum et equitum collector 
promptissimus, minorumque virorum blanditor humillimus. 
ad extraneos etiam et potentes nimis benignissimus, et visu benivolus; 
in benefaciendo vero suis propriis non nimis sollicitus. 
rectas observantium propositiones bene reverentissimus, credulus 
et amator sibi adhęrentium familiarius, et flexibilis valde supplicantibus 
se rationabilius. favorum hominum bon,+que famę cupidus, 
in utroque etiam proposito aptissimus, moribus quoque et 
actis digne comptus, castus ipse, et in causis custodiendis cautissimus. 
acquisitor autem avidus, et distributor largifluus. Inconsiderate 
nanque et improperanter dator assiduus. iuris huius 
ęcclesię et libertatis per omnia amantissimus, quam, Christo protegente, 
suis temporibus eruit variis oppressionibus, et ditavit 
maximis honoribus. 
Electus quidem a cunctis unanimiter post domni Supponis 
mortem, iam iuvenis et plus minus triginta habens annos ętatis, 
in festivitate sancti Calixti papę quod est .II. idus octobris, et 
ad ultramontanas partes mox missus ad domnum Heinricum imperatorem 
tertium, a quo abbatię huius accepit corroborationem 
investitione, altero die post dominicę incarnationis solemnitatem, 
scilicet in beati Stephani festivitate, quod est .VII. kalendas ianuarii, 
anno vero Christi nativitatis millesimo ac quadragesimo 
octavo. et vixit in hoc regimine annos .XLII. iamque senex 
et plenus dierum obiit dominicę incarnationis anno millesimo 
.LXXXVIIII. nocte kalendarum novembrium, quinta videlicet 
feria, ad nocturnas ipsius diei festivitatis iam nobis ingressis. 
cuius omnium pręcipuarum rerum acquisitiones hic nobis 
sub brevitate placuit inserere, ut plenius et nominatim sciant qui fastidiuntur 
prolixa lectione hanc perspicientes brevissimam subnotationem. 
verumtamen prius ipsius describimus electionem cunctorum 
seniorum munitam nominibus confratrum  et una cum eo 
directam ad imperatorem.
  |  
  |