Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 4

libro I


"decora" verborum compositione pariter et hornatu, (6) quia rectitudo
latinitatis et bonitas rei cum pulcritudine utriusque (7)
debent dictatoris eloquium insignire. Dictamen a dicendi frequentia
nomen traxit, quia, sicut ait Tullius, hec scientia maxime
in exercitatione consistit.
3. (1) QUIBUS REBUS HEC SCIENTIA ADQUIRATUR.
(2) Hec enim facultas ingenio, usu et eruditione conficitur,
quorum si quid autori defuerit, ad exquisiti dictaminis elegantiam
non pertinget. (3) Primum natura, secundum parit industria,
tertium dat doctrina. (4) Hoc idem a Tullio demostratur
cum hanc scientiam docet arte, imitatione ac exercitio perfecte
assequi nos valere.
(5) Unde quidam egregie dixit:
"Rem tria perficiunt: ars, cuius lege regaris;
Usus, quem serves; meliores, quos imiteris.
Ars certos, usus promptos, imitatio reddit
Artifices aptos, tria concurrentia sumos".
4. (1) QUID HEC SCIENTIA CONTRAHAT A TOTO TRIVIO ET
AD QUAM PARTEM PRINCIPALITER SPECTET.
(2) Reducitur vero hec facultas ad eloquentiam trivialem,

Torna all'inizio