causa hoc dicit, vel ut quidam dicunt, impeditae  
fuerit linguae; scientiam enim causam fuisse dicit  
quod tanta operatus sit. 
11. AMBROS.  Nam et si imperitus . Hoc non ad apostolos 
pertinet, sed hos tangit quos praeferebant Corinthii,  
causa accurati sermonis, cum in religione  
vis sermonis necessaria sit, non sonus dulcis. 
12. LANFR.  In omnibus , etc. Omnibus vobis manifestus 
sum quod in omnibus, licet imperitus sermone,  
scienter me habui, quia non peccavi in hoc quod  
me humiliavi, vel quod gratis praedicavi, id est,  
non capiens a vobis sumptus, dum praedicarem. Et  
hoc probat; nam ab aliis, inquit, Ecclesiis tantum  
capiebam stipendium, dum vobis praedicarem. 
13. AMBROS.  Nunquid peccatum . Seipsum humiliat, 
cum id quod sibi debebatur non exegit. 
14. LANFR.  Nam quod mihi deerat . Quasi aliquis  
diceret: Unde ergo vivebas? 
15. AMBROS.  Haec glorificatio non infringetur . Gloria  
est a licitis abstinere, maxime ad aliorum salutem. 
16.  In quo gloriantur . Gloria pseudoapostolorum in  
pecuniis erat accipiendis. Ideo Apostolus hoc refutavit,  
ne illis similis videretur, quia nisi hoc ab Apostolo  
fuisset vitatum, major occasio illis fuisset data  
accipiendi. 
17. LANFR.  In quo gloriantur . Ideo, inquit, non  
accipio, ut in quo gloriantur, id est, in accipiendo,  
inveniantur nobis similes cum nos quoque nihil  
capiamus. Vel ideo non accipio, quia quidam praedicatorum  
sine stipendio praedicabant mendacium, ut  
religiosi viderentur, et se nobis praeferre possint. 
18.  Nam ejusmodi pseudoapostoli . Reddit causam,  
cur quidam illorum sine stipendiis praedicarent. Per  
hoc, inquit, transfigurant se in apostolos lucis, seu  
Christi.
  |  
  |