Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 356


Solutio
Respondeo dicendum, quod cum peccatum non tollat naturam, sed tantum diminuat
habilitatem ad bonum, secundum quod facit magis a gratia distare, oportet
in daemonibus lumen intellectuale perspicuum remanere, quia natura eorum
intellectualis est. Cognitio autem eorum de rebus est duplex. Quaedam enim
sunt quorum cognitio per causas naturales vel signa haberi nondum potest; et
talia non nisi revelatione supernorum spirituum cognoscunt. Quaedam vero
sunt quorum cognitio per naturam haberi potest; et hoc dupliciter: vel per causas
determinatas ad effectus naturales; et talia cognoscunt per subtilitatem
naturae suae, inquantum in eis resplendent similitudines totius ordinis universi;
vel per aliqua signa, ex quibus ut in pluribus potest alicuius cognitio haberi,
sicut medici prognosticantur de sanitate vel de morte; et talia cognoscunt per
experientiam temporum, secundum quod talibus signis pluries tales effectus
concurrerunt.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod furor et concupiscentia et phantasia non sunt in
daemonibus proprie, sed metaphorice, cum pertineant ad sensitivam partem,
quae non est in Angelis. Omnis enim defectus animae qui in nobis accidit, vel est
ex phantasia quantum ad cognitionem, cuius proprium est falsitas, secundum
Philosophum, vel ex passionibus irascibilis et concupiscibilis
quantum ad affectionem: et ideo voluntas daemonum inordinate detestans
et appetens aliquid, dicitur furor et concupiscentia; et intellectus suus deordinatus,
dicitur phantasia. Haec autem deordinatio intellectus est ex prava voluntate:
et ideo dicitur phantasia proterva, quia protervus est qui pertinaciter
verum impugnat. Irrationalitas autem et amentia, furor et concupiscentia
important obliquitatem voluntatis a recto iudicio intellectus vel rationis; et
ignorantiam non speculationis, sed electionis, secundum quam omnis malus est
ignorans.
Ad secundum dicendum, quod voluntas est domina sui actus magis quam intellectus,
qui ipsa rei veritate compellitur; et ideo secundum actum voluntatis
homo dicitur malus vel bonus, quia actus voluntatis est actus hominis, quasi in
eius potestate existens; non autem secundum actum intellectus, cuius ipse non
est Dominus.
Ad tertium dicendum, quod revelatio supremorum spirituum facta daemonibus,
non est per modum illuminationis, ita quod lumen intellectuale daemonis vigoretur
per applicationem claritatis luminis angelici, sed per modum locutionis;
ita quod sibi exponuntur cognoscibilia quaedam per modum quo prius non
exponebantur, sicut infra patebit, dist. 11.

Torna all'inizio