Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 126


furis omnia que erant in domo. Quadam vero die cum iuisset
heremita ad ciuitatem pro suis negociis, surrexit fur et acceptis
vestimentis fugit. Cumque rediret heremita ad domum et
non inueniret furem nec sua vestimenta, estimauit illum esse
furatum vestimenta, et apponens querere illum, direxit suos
gressus apud quandam ciuitatem.
Et cum esset in itinere, obuiauit duobus hircis siluestribus
ad inuicem pugnantibus, donec in sanguinis effusionem
deuenerunt. Quibus cum superuenisset vulpes, cepit lambere
sanguinem qui ab eis emanabat. Et interposita vulpe ipsis
hircis dum pugnarent, in tantum ab eis est oppressa et etiam
vulnerata, vt sanguis ab ea emanaret. Ipsa enim, pedibus
hircorum miserabiliter trita, corruit mortua in terram.
Post hec vero apponens heremita curam suam querere
furem, peruenit in sero ad quandam ciuitatem, et hospitatus
est in domo cuiusdam mulieris meretricis, cum non inuenisset
aliud hospicium vbi hospitaretur. Habebat autem hec mulier
quandam seruientem similiter meretricem, quam deputauerat
officio meretricationis hominum, vt exinde ipsa sallaria reciperet.
Adamabat autem hec seruiens quendam, nec volebat se
dare aliis hominibus. Cumque hec in defectum domine redundaret
eo quod non percibiebat ex ea lucrum, nisa est contra
amasium illius vt ipsum interficeret. Quadam vero nocte, cum
misisset pro suo amasio illa seruiens, potauit ipsum multo
vino, ita quod arripuit eum sopor et dormiebat fortiter. Et
exurgens domina accepit frustum arundinis apertum ex
vtraque parte, et eo impleto puluere mortifero iuit ad illum

Torna all'inizio