et Ypacares, e diversis regionibus flumina venientia et
uno effluentia hostio, attingunt.
CARPATIUM mare dictum a Carpato insula Mediterranei maris
Egypto propinqua, cui Proteus senex aliquando rex fuit,
qui et Egyptiis imperavit, vates antiquus atque permaximus,
quem Neptuni gregis custodem finxere poete, aientes illum
apud Carpatium illos servare.
CASPIUM duplex esse mare comperio: aliud in mediterraneis
nullo communicans mari, aliud vero ab Occeano procedens
haud longe ab Occeano Scythico, et Scythas Hyrcanosque descindens.
Arbitror enim scriptorum incuria ex uno duo facta
sint. Sane ne ipse de duobus unum velle facere videar, de utroque
que sunt comperta sub brevitate describam. Primum quidem
moderni qui nostro evo Scythica peragravere regna dicunt
Caspium mare inter Hyrcanos Caspiosque montes immensum
occupare spadum nec ullum habere exitum aut introitum, sed
ex maximis que in eo concurrunt fluminibus factum et in modum
lacus redactum: esto ambitus sit immensi, verum tamen
pedibus circumiri posse et eius litora Caspii incolunt et Hyrcani.
De reliquo sic veteres reliquere: dicunt enim hoc, scilicet
mare Caspium, ex Occeano Hyperborico ore angusto et more
fluminis terras intrare, et, ubi longo freto diu sese tulit, amplissimum
occupat spacium, se deinde in tres pregrandes sinus
diffundens, quorum is qui intranti oppositus est vocari dicunt
Hyrcanum, qui ad dextram Scythicum, qui autem ad sinistram
Caspium, eum reliquorum etiam nomina suo nomine occupare,
et sevum asserunt atque importuosum mare et undique turbini
et procellis expositum; a dextris autem introeuntibus
Scythas nomades litus incolere, ad Caspium sinum Caspios et
Amazonas quas Sauromatidas vocant, ad Hyrcanum autem Albanos,
Mochos et Hyrcanos, ad Scythicum Amerdos et Pesticos,
ed ad fretum Debrices; multos aientes insuper atque pregrandes
amnes in eos effundi sinus. Que autem ex his opinionibus
vera sit diligentioribus scrutari permittam, cum ab antiquis
fidem amovere non audeam et modernis de visu testantibus
negare non possim.
CIUCUM mare a Cilicia Asye provincia, cuius in conspectu
|
|