Gregorius VII papa: Epistolae vagantes

Pag 106

Ep. 43


neque ratio aut consuetudo sanctae aecclesiae hoc habet neque
sanctorum patrum nos ad hoc inducit exemplum, ut iuste et
canonice excommunicatus culpam suam non agnoscens nec ex
corde ueniam petens mereatur absolui. Nisi enim quis ex intimo
corde penitens reatum suum confiteatur, inutilis est absolutio
nec dicenda nisi deceptio. Quod autem ipse comes ad malitiae
suae defensionem se iniuste et ob alicuius gratiam dicit excommunicatum,
perpendat et ex sanctorum patrum sententiis diligenter
inquirat quid de conspiratoribus ipsi statuerint, et cum
se in sacrilega conspiratione Lucensium fuisse meminerit, desinat
ad augmentum mali flagitium suum maximeque defendere.
Adhuc enim quod non minus est graue, quia episcopum Lucensem
legaliter et canonice ordinatum de aecclesia sua expelli consensit
uel permisit, merito in se anathematis gladium prouocauit.
Enimuero nollemus nos ullam uel minimam personam pro qua
Christus sanguinem suum fudit non dictante iustitia excommunicare,
si sciremus ob id oportere nos aut exilium subire aut
usque ad sanguinis effusionem deuenire. Permaxime autem ut
praefatus comes ad paenitentiam sicut Christianum oportet de
tanto facinore conuerteretur, optaremus profecto grande incommodum
uel infirmitatem personae nostrae accidere. Proinde
sanctitatem uestram inuitamus atque rogamus ut specialiter pro
eo ad Dominum preces effundere cotidie memineritis, quatinus
diuina pietas cor et mentem illius uisitet, compungat, et ad
penitentiam conuertat, ut de culpis suis resipiscens gemens et
indulgentiam poscens in reliquum per bonorum operum exercitia
in membris sanctae aecclesiae digne possit connumerari.

Torna all'inizio