Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 217


fuga, ut Manfredi conditionem erigeret, regno
abscesserit fraudulenter. Iniquum est enim
quod aliena vi constat impositum trahere ad delictum,
et quod homini vitio deputetur quod ejus
voluntate non regitur, ac illud periclitanti quis
imputet unde evadere raro detur.
CAP. VII
Manfredus, fortuna favente, tutorem se simulans nepotis
sui Corradini, totius regni potitur. Exorto deinde
dedita opera rumore Corradinum in Germania
mortuum esse, necatisque duobus legatis, qui
pontificem, verbis ipsius, regni possessionem petitum
adierant, Panormi rex Siciliae inungitur atque
coronatur.
Manfredus igitur ex tam amicae prosperitatis
arrisu, affluentibus undique commodis, laetabatur.
Sed, cum ejus tanta prosperitas recens esset,
nec haberet, Corradino superstite, colorem aliquem,
sub cujus saltem fictitio tegumento assumptum
ad dominandum toti regno animum occultaret,
se tutorem nepotis sui Corradini esse confixit,
et hereditatis suae legitimum protectorem.
Praetendens igitur sibi, quo nullus de genere paterno
supererat propinquus Corradino, hujus tutelae
curam inesse, ac protectionis ejusdem onera
suis scapulis imminere, Siciliam et Calabriam,
regnumque totum, cujus incolas ut cogitationes
conceptas ..... explicaret, quando posset
semper agitat motu arundineo mobilitas naturalis,
sub alarum suarum invalescenti jugiter principatu
sine dispendio bellicoso et absque sumptuoso
labore conclusit. Nondum enim dolum, quem
sub tenebrosis fraudibus gestabat interius, et quem
studebat provide tegere sub coloratae imagine speciei,
simulata pietas propalarat; sed, mentita
Corradini protectione tutoria universa deludens,
ut regnicolarum corda fragilia concitaret ad desideria
promissorum libertatis et munerum, indesinenter
praemia promittebat. Verum, totius jam
difficultatis in regno cacumine deplanato, sumpta
inhumaniter audacia malignandi, non servavit
postmodum congruentiam nec modum, sed
totam regni nobilitatem tyrannide furibunda depressit.
Et, dum in eo temperantia mediatrix
denuo prophanam carnis suspicabatur offensam,
nec ejus delectationes illicitas, nec voluptates fervidas
potuit refraenare, nec moderata dominatio
adversus libidinem alios non rectos impetus
animi compescere potuit nec motus ejus. Namque,
invalescente saevitia, sanguinis atrocitas et
libidinis incentivum jam eidem adimere coeperant
quicquid studiosus virtutibus compararat,
et, a se ipso priore vita et moribus diffidens, virumque
mutatus in alterum, universos regni magnates,
in quorum animis ecclesiastica fervere devotio
credebatur, aut perpetuo relegavit exilio,
aut horribilibus mortis poenis, tum per insidias
clandestinas maceravit, tum aliis saevis et apertis
debacchationibus interemit. Sed nec pepercit

Torna all'inizio