dictator, quod absurdum est, diceretur. Dictaminum aliud
epistolare, aliud non. De non epistolari nichil ad presens. De epistolari
procedamus. Epistolare dictamen est idem quod epistola. Epistola est
libellus absenti destinatus persone, quandoque salutationem continens,
quandoque contrarium, semper affectum denuntians destinantis.
2. QUOT SINT PARTES EPISTOLE.
Secundum scolastice consuetudinis disciplinam, quatuor sunt partes
epistole: salutatio, exordium, narratio et conclusio. Salutatio autem
dicitur pars epistole, non quia semper in epistola ueniat, set quia in
epistola solet frequentius euenire. Qui autem stilum romane curie
profitentur, aut exordium abiciunt, aut in ipso narrationis ingressu tam
curialiter implicant, ut non per se subsistere, set narrationis pars quodammodo
uideatur. Nos igitur, de singulis partibus epistole prosequentes,
primo quid sit salutatio uideamus. Est autem salutatio limen epistole, personam
mittentis et cui mittitur continens nominatim. Contingit interdum
quod nomen appellatiuum cum nomine adiectiuo ciuitatis designaturo,
uel cuiuslibet alterius loci, uim proprii nominis optinet in salutatione,
ut hoc: Populus bononiensis florentine potestati salutem. Et quoniam
omnis salutatio quasi trahit originem a persona, primo uideamus
quid sit in hac facultate persona, secundo que sit diuersitas personarum,
tercio quibus personis salutatio debeatur et quibus non, quarto que persone
quibus personis debeant in salutatione preponi, quinto et ultimo quam diuersitatem
in diuersis generet thematibus diuersitas personarum. Est enim
in hac facultate persona rationabilis creatura rationem habens in habitu
et in usu. Per hoc quod dico rationabilis creatura , excludo pecudem et
omne aliud aliter ab homine. Non enim dirigitur salutatio ab homine
usque ad pecus, sed tantum ab homine ad hominem, nisi quis uelit prosopopeia
uti. Per hoc quod dicitur rationem habens in habitu et in usu ,
excludo infantes et furiosos, quorum uoluntas in manu tutorum uel
curatorum est, et ideo nulla solet eis epistola destinari.
3. DE DIVERSITATE PERSONARUM.
Personarum autem alie sunt hostiles, alie non. Hostis hosti non
supplicat uel uix supplicat, sibique salutationem non destinat,
quia sese mutuis rancoribus persecuntur. Quibus autem circumlocutionibus
|
|