Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 145


et nullam de illis legibus observant. Tales autem Philosophus
assimilat paraclyticis, qui eligentes ire in dextram,
propter dissolutionem corporis, et non valentes corpus
regere, vadunt in sinistram. Sic molles et incontinentes
proponunt benefacere, et eligunt ire in dextram: tamen
quia habent potentias animae dissolutas, nec habent eas
bene regulatas et ordinatas secundum ordinem rationis,
non vadunt in dextram, sed cadunt et tendunt in sinistram.
Aliter tamen cadunt molles, aliter incontinentes. Quia
molles modica pugna ruunt: incontinentes vero maiori
pugna succumbunt. Intemperati ergo peiores sunt,
quam incontinentes, et molles: quia sunt adeo habituati
in malo, quod delectabile est eis mala facere. In quarto
gradu autem sunt bestiales. Hi autem peiores sunt,
quam intemperati. Illi enim bestiales esse dicuntur, qui
ultra modum hominum malefaciunt. Sunt autem bestiales
operantes ea, quae ipsa natura horret: sicut sunt
quidam barbari comedentes carnes humanas, bibentes
humanum sanguinem. Talia enim non nisi a bestialitate
provenire possunt. Narrat autem Philosophus 7. Ethicorum,
multas huiusmodi bestialitates. Dicit enim quod
cum quaedam praegnans esset, et non potuisset parere, ex
hoc tantum dolorem concepit, et sic in bestialitatem
conversa est, ut omnes praegnantes resideret. quia ergo
ipsa parere non poterat, volebat ut nulla de caetero parturiret.
Sic etiam (ut ait) circa quandam Insulam maris
ut circa Pontum existebant tunc temporis quaedam gentes
omnino bestiales, comedentes carnes crudas, devorantes
carnes humanas, et (quod peius est) praestabant
sibi filios inconviviis. cum enim qui alios convivare volebat,
si filius suus domi non erat, a vicino suo mutuabat
filium, et ipsum parabat in convivium, spondens
quod quando vellet convivium facere, ei suum filium tribueret.
Sic etiam multae de Phalaride bestialitates narrantur.
Quaedam etiam aliae gentes bestiales (ut ait) sacrificabant

Torna all'inizio