castris et arcibus Ytalie imperatori iam suppositis; et quam 
arcem Garde predictus Marchoardus partim cum Brixiensibus 
partim cum Pergamensibus, tum etiam cum Veronensibus 
et aliis Lumbardis quasi per annum obsederat. 
Die vero Lune, que fuit quarta dies ante kalendas Novembris 
predicti anni, reversus est de terra Teutonica christianissimus 
augustus in civitate Laude cum Beatrice serenissima 
coniuge sua et cum canzellario electo Colonie archiepiscopo 
et cum Hermano Verdensi episcopo et Conrado electo Maguncie 
archiepiscopo, qui frater erat Ottonis comitis palatini, 
et cum ipso etiam comite palatino et cum comite Gabardo, 
Marchoardo et comite Conrado de Ballanuce atque cum 
filio ducis Guelfi et cum multis aliis principibus. 
Deinde proxima die sabbati, que fuit secunda dies mensis 
Novembris, venit Laude dominus papa Victor cum suis cardinalibus; 
et proximo die Lune fuit ductum a Laude veteri in 
novam civitatem de Laude corpus beati Bassiani confessoris 
cum maximo honore maximaque leticia. Ipse enim met
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
 
  |